Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

80

existimavit.— lam vero de ipsis ludis agamus. Fiebant autem prope oppidum in campo orientem versus sito ad Iovis aram statuamque e lapide candido factas. Neque Strabo, quum sacrum Iovis(Eeudeoiov ls*ον) ibi exstitisse refert(IX, 2, 266. ed. Tauchn.), a Pausania discrepat. Quae res loco quodam Plutarchi probatur. Plutarchus (vit. Arist. 20) enim, quum sacrum Dianae Eucleae in foro Plataeensi esse dixerit, per omnia Boeotorum fora et aram et statuam eiusdem Deae inveniri addit. Ex quo ap- paret, voce illa„ieοον⁴ nihil aliud nisi aram statuamque significari. Ad hane igitur

aram, in qua haec inscripta erant:

T6„d 1⁹ EIes viwns zod⁴ret, 2 oονs

EdrO71εφρmoσυν Ldει τειεανσ⁴⁶εμενο,

Nèοbαeς EEeAdGarεεςι, ⁸ενιέςσςσ αα‿⁶ 20

16 9 6 o fids Sναν εεεννεοou. (ef. Plutarch. de malign. Herod. Moral. IX, pag. 465 ed. Reisk.) armati homines de- currendo agonem peragebant. Victoribus autem magna quidem praemia proposita fuisse, sed neque qualia, neque a quibus iudicibus data sint, idem Pausanias(IX, 2, 4) memoriae prodidit. Quae quum ita sint, Platacenses iudices his ludis praefuisse atque coronas e virgulis oleaginis factas et tripodes aeneos victoribus dedisse, ego quidem coniecerim. Neque veri dissimile est, ex illo tempore Agonothetas sive Ayoroderiowtes quae vox Thespiensibus solemnis erat,(Boeckh. Cod. inscr. Graec. Tit. 1583) in ma- gistratibus Plataeensibus fuisse.

Atque haec quidem de anno 475°; de posteris autem annis nihil invenio, nisi quod Cleades, Autodici filius, Plataeensis atque publicus Aeginetarum hospes, decimo post pugnam commissam anno, i. e. 469° eorundem Aeginetarum nomine cenotaphium ad Plataeas exstruxisse apud Herodotum(IX, 85) legitur. Hie enim refert, vel eos Graecorum, ex quibus nemo pugna caesus fuisset, ne gloriae ex Persis partae expertes esse viderentur, cenotaphia suo nomine exstruxisse, quorum postremum Aeginetarum fuisse. Sed quum quingentos KAeginetas illi pugnae interfuisse Herodotus(IX, 28) memoriae prodiderit, idem utrum vere cenotaphium id fuisse narret, necne, dubitari potest. Plataeenses vero quid ad annum usque 464 gesserint, plane ignoramus. De hoc autem anno Thucydides(III, 54) Plataeenses ita facit dicentes:„ 10i, örerrso 61 u⁶ενμεοςο †so εο‿εματμ un aeετ⁴ τ⁶ν ε⁶ενυ rο és 19⁴⁵ιον Eidd‿e drππαοντ⁴̈ετνν 10 r0irον ⁴οοο 1ιάαι αμμέννoεεεν‿ειεναάν̈ν εέ⁸ 2rικοοοωιιαιις Ex quo loco apparet, Platacen- ses anno 464, quo anno(cf. Clintonis fasti Hellenici sub hoc anno) terrae Laconicae motus factus est, auxilium Lacedaemoniis misisse. Voce autem„1,%˙ε signiſficatur,

Plataeenses non Atheniensium aliorumve Graecorum signa sequutos esse, sed suo nomine