79
Platacensibus popularem civitatis statum fuisse, Thucydides aperte dicit, quum ν 0⁸ de summa reipublicae decrevisse refert(Thuc. II, 72. 75).] Arma autem Aeginetis Pla- tacenses intulerunt anno a. Chr. nat. 457%(cf. Mueller. Dorier. I, 491). Ex his se- quitur, iam ante annum 457"un ex optimatum dominatu rempublicam popularem factam
esse. Hanc rerum mutationem haud ita multo post annum 478 Platacensibus eve-
nissc, ex his, quae sequuntur, probabiliter conicitur. Incendio enim oppidi atque exsi- lio non solum res omnium eivium aliquanto aequatae sunt, sed etiam necessitas quae- dam imposita est rerum post reditum novandarum. Deinde exemplum Atheniensium, quibuscum Platacenses arctissime iuncti crant, multum sine dubio in civitatem popula- riter restituendam valuit. Athenis enim anno 478° lege ab Aristide lata iura inferio- rum civium magnopere aucta esse, Plutarchus(vit. Arist. 22) tradit. Neque denique, id quod Aristidem permovit, ut inſimis eiiam Atheniensibus ad magistratus capessendos aditum daret, in Plataeensibhus desiderabatur. Omnes enim hi communi virtutis studio parem fere gloriam sibi pepererant. Postremo civitas quoque Attica, quam ex illo tempore cum Platacensibus communicatam esse ego quidem censco, in causa mihi vi- detur fuisse, ut cives, qui ab socis par praemium tulissent, domi quoque pari iure uti cuperent. Quae quum ita sint, statum reipublicae haud ita multo post restitutam civi- tatem mutatum esse censeo. Sed quo anno summa rerum penes populum esse coepe- rit, ne coniiciendo quidem invenire possumus.
Annum deinde 475, re praeclara insignem esse, quanquam nemo veterum serip- torum tradidit, tamen coniiciendo facile invenitur. Eo enim anno ludi in memoriam victoriae Platacensis instituti, quae Eleνοεέςοια sive Liberalia vocantur, primum acti sunt, qua de re copiosius mihi dicendum est. Ac primum quidem de tempore agamus. Constat hos ludos ex lege Aristidis quinto quoqque anno celebrandos fuisse(cf. Plut. vit. Arist. 21). Quam rationem si tenemus, anno 475, qui annus ex anno 479% quin- tus est, hos ludos primum celebratos esse satis patet. Neque est, quod de die dubi- temus. Plutarchus enim, Platacenses 1⁷ τιτααοι τοων lαeωωιι φσισένοντο i. e. vicesimo sexto mensis Metageitnionis die, Iovi Liberatori sacrificasse, eodemque die concilium Gracco- rum Plataeas convenisse refert. Eodem vero dic, quo Plataeenses Iovi sacra fecerint, hos quoque ludos peractos esse consentaneum est. Quare et Muellerus(Gesch. Hell. Stämme u. St. I, pag. 474), qui sextum decimum mensis Maimacterionis diem exhibet, et Wachsmuthius(ell. Altertluumsk. II, 2, pag. 285.), qui Liberalia tertio quoque mensis Boëdromionis die non ab Atheniensibus, sed a Platacensibus celebrata esse do- cet, emendandi sunt. Muellerus enim inferias viris caesis ferendas sine dubio cum Libe- ralibus commutavit; Wachsmuthius autem errore deceptus est, quod eodem die, quo
Athenienses memoriam victoriae Plataeensis repetere solerent, Liberalia peracta esse


