78
commune Graecorum concilium citatus est, legatos civitatum Graecorum Spartam con- venire solitos fuisse refert. His argumentis permoveor, ut de rebus Graecorum publi- cis aut nunquam aut per paucos tantum annos in conciliis Platacensibus deliberatum esse censeam. Neque est, cur miremur, legem Aristidis magna ex parte in desuetudi- nem venisse. Lacedaemonii enim, postquam anno 477 principatus belli navalis ad Athenienses translatus est, expeditionibus contra Persas faciendis interesse desierunt. Quorum exemplum secuti reliqui Peloponnesi illo bello abstinuerunt. Athenienses au- tem, quoniam mari ac navibus gerendum erat, Plataeis Delon insulam praetulerunt, ubi de bello deliberaretur. Practerea Lacedaemoni, quoties illo tempore commune Graeco- rum concilium convocabant(cf. Hermann Griech. Staatsalterth.§. 55, 6), Spartam quam plataeas legatos convenire maluerunt. Nam in sua civitate, quam in aliena et dignitatem et auctoritatem maiorem sibi fore, satis videbant. Postremo ardor ille animi atque studium libertatis tnendae et gloriae ex barbaris percipiendae, quo omnes fere Gracci anno 479° accendebantur, haud ita multo post in plerisque Graecorum minutum et attenuatum est. Hacc omnia fidem faciunt, civitatum Graecarum legatos, non ut de rebus Graecorum publicis deliberarent, sed ut sacris ludisque celebrandis interessent, plataeas quotannis convenisse, neque eos doolous sed deεous fuisse. Ita praeclarum Uud Aristidis consilium plane sublatum est.— Quae disputatio 81 probatur, non est, quod dubitemus, quin anno 478 ad vicesimum sexlum mensis Metageitnionis diem le- gati Plataeas primum convenerint. Neque abhorret a vero, ex eo maxime tempore, ne legati hospitibus, ad quos deverterent, carerent, multis Platacensibus hospitia publica a Lacedaemoniis,(Thueydides III, 52. Laconem hune Arimnesti filium fuisse, Odofr. Muellerus in Prolegomm. pag. 415 probabiliter coniicit) ab Aeginetis,(HIerodot. IX, 85) ab aliis Graecis data esse.
Haec fere sunt, quae de anno 478 aut ſide historiae comprobantur, aut conii- ciendo inveniuntur. Proximis vero annis, quas res Plataeenses gesserint, memoriae tra- ditum non est. Nam rebus foris gerendis eos interfuisse, neque ex scriptoribus veteribus quisquam narrat, neque per se probabile est, quoniam pacem agere Plataeenses lege Aristidis iubebantur. Sed dum foris pace et otio utuntur, res domesticas magnopere mihi videntur mutasse. His enim annis ex republica in hominum nobilium gratiam constituta popularem civitatis statum factum esse, ex multis argumentis conſicitur. Thucydides(III, 64) enim Thebanos de Platacensibus ita facit dicentes:„ααρέαφς⁴ἀ εες (r*ν ̈ναννανυρνιο⁶⁵ασ) Suννκαεου⁵ον⁶νε ⁴‿ον Iiyures ul dors Tr⁴s 1ν b„01⁴ι⁴ντσνν, dtε 2odere, zcl aa odre dzortes, sorres 1e 100G„0⁴ους, 006 r 1 ꝙτooꝰ dενοο*ν. c. J. Ex quo loco apparet, Plataeensibus, quo tempore Aeginctis arma intulerint, eandem rei-
publicae formam fuisse, qua principio belli Peloponnesiaci usi sint. Hoc vero tempore


