77
Platacenses eo ipso anno, neque tamen ante, quam sepulera satis exornata essent, in-
ferias fecisse; postea vero religionem iisdem fuisse, ne quo alio tempore, quam primum peracta essent, haec solemnia celebrarentur. Praeterea id, quod apud Plutarchum Pla- taeenses dicuntur in se recepisse, uno quo que anno haec sacra se peracturos esse, hanc de inferis opinionem tuetur.
Hactenus de anno 479“%. Posterum annum Plataeenses sine dubio in aedificiis moenibusque restituendis consumserunt; summo autem opere templum Minervae Areae aut restaurare aut denuo exstruere coeperunt. Hoe enim sacrum ut iam ante Xerxis adventum exstrui coeptum esse censeamus, auctor nobis est Pausanias(Pausan. IX, 4, 1); neque is discrepat a Plutarcho(vit. Arist. 20), qui octoginta illa talenta, quod virtutis praemium Plataeenses ex Graecis tulerunt, in id sacrum aedificandum conlata esse refert. Templum enim aut ob Plataeensium secessionem non perfectum, aut a Persis dirutum esse probabile est. Amplum autem et magnificum illud templum fuisse ex eo patet, quod statua deae postea in eo posita ingentem illam Minervae statuam, quae in arce Atheniensium exstabat, magnitudine paene aequasse dicitur.— Eodem an- no Platacenses bovem aere factum deo Delphico videntur dedicasse, quo, ut Pausanias opinatur, et receptum ex Persis agrum et redditam sibi agros libere arandi potestatem signiſicarent(Pausan. X, 15, 1. 16, 35).— Neque minus ea, quae apud Pseudo-De- mosthenem(adversus Neaeram pag. 1577 et 1378 ed. Reisk.) de Pausaniae arrogantia a Plataeensibus ad Amphictyones delata leguntur, ad hoc tempus referenda essent, si auctor ipse, qui Plataeenses et pugnae ad Thermopylas commissae interfuisse et per decem annos obsidione clausos esse falso narravit, dignus esset, cui fidem haberemus. Sed Thucydides(I, 152) Lacedaemonios per se Pausaniae arrogantiam coercuisse indi- cat(cf. Plut. d. malign. IIer. Mor. IX, pag. 466 ed. Reisk.— Cornel. Nep. Paus. 1).
Reliquum est, ut de conciliis, quae ex Aristidis lege quotannis in civitate Platae- ensi haberi par erat, agamus. Talia enim concilia revera Plataeis celebrari solita fuisse, docet Plutarchus(vit. Arist. 91), apud quem haec leguntur: zεrοεαει τοων ανέινιοαν σνοένοντοε, 7 H νννν½ττ νννισχσν ε IIεαιαςε ꝗσοεεεεα 6ννε⁴⁶ρςσν.“ Neque minus ex verbis: 9 ⁴ονεοιι ι⁴‿ςϑi Elεννιεκοαιιε uotannis haec concilia celebrata esse recte conficitur. Probabile est enim Plataeenses quotanis lovi Liberatori sacra fecisse; ubi vero quotannis haec sacra facta esse statuimus, non est, cur dubitemus, quin legati quoque civitatum Graecorum quot- annis Platacas convenerint. Nam quotannis convenire lege Aristidis iubebantur. Sed numquid de rebus publico consilio gerendis in his conventibus deliberatum decretum- ve sit, disquirendum est. Atque veteres quidem scriptores de conciliis in civitate Pla- taeensi habitis nullam prorsus mentionem faciunt. Accedit, quod Diodorus(XI, 55)
circa annum 467—n, quo anno Themistocles, ut proditionis accusatus causam diceret, ad 20


