Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

quius nihil fuit, quam ut et mulieres, liberos, servos ex Peloponneso in patriam reduce- rent, et, quantum in tempore ſieri posset, tecta diruta reficerent. Neque tamen hoc opus adeo eos tenuit, quin virorum pugna caesorum memoriam piis gratisque animis colerent. Verum enimvero quum in tumulis caesorum tres columnae aeneae exstructae essent, quorum una Lacedaemoniorum, altera Atheniensium, tertia reliquorum Graeco- rum communis erat, omnes Simonidis elegis inscriptae(Pausan. IX, 2, 5.„rourous zο r9εε ιρσος Ialνο εετννεν Plut. vit. Arist. 21: d.ονο⁴εα τας 6r„α.), Plataeenses sexto decimo mensis Maimacterionis die, qui mensis ipsis Alalcomenius erat, nostris autem hominibus November est, viris caesis inferias tulerunt. Quae sacra quo ritu celebrata sint, Plutarchus admodum copiose docet. Hlic enim, quamquam ex suae aetatis memo- ria de iis sacris agit, tamen dignus esse videtur, quem de antiquitate auctorem sequamur. Nam quum religiones caerimonia e que constanti ac perpetuo ritu celebrari Graecis fas fue- rit, non est, quod dubitemus, quin eadem ratio, quam Plutarchus exponit, antiquitus iam obtinuerit. Quare haud alienum existimo a proposito esse, locum, qui apud Plutarchum (vit. Arist. 21) legitur, ex latina Reiskii versione exscriptum hie apponere:„Maemacte- „rionis mensis, qui apud Bocotios est Alalcomenius, sexto decimo die pompam agunt, „quam antecedit prima luce tubicen classicum canens; sequuntur plaustra myrti et co- „ronamentorum plena, taurus niger, libamina in amphoris vini et lactis, crossosque olei „et unguenti adolescentes ingenui ferunt. Nulli enim licet homini conditionis servilis illud „attingere ministerium, quod illi viri pro libertate occubuissent. Novissimus Plataeensium „archon, cui alias neque ferrum attrectare neque aliam, quam candidam, induere vestem fas „est, tunc sago puniceo amictus sumit ex tabulario hydriam, gladiumque tenens medio oppi- „do ad monumenta pergit. Mox aquam ex fonte capit, abluit pilas et inungit, immola- „toque super pyram tauro, Iovem ac Mercurium inferum praecatus, viros illos fortes, „qui letum pro Graecia oppetierunt, ad coenas et inferias invitat. Tum pateram vino „miscet, quam ubi profudit, ita fatur:„Propino illis viris, qui pro libertate Graeciae „occiderunt“*). Quas inferias ut eo ipso anno, quo ad Platacas pugnatum sit, primum latas esse statuam, idem Plutarchus mihi auctor est, quum sexto decimo Maimacterio- nis mensis die inferias peragi solitas fuisse dicit(Plutarch. I. I. 21). Mirum enim sane haec sacra post eum diem, quo victoriae reportatae memoria repetebatur, octogenis fere

diebus celebrata esse. Quae diflficultas ea sola ratione videtur expediri, ut statuamus

*) Alio loco(de malignitate Herod. Moral. IX. pag. 466. ed. Reisk.) Plutarchus indicat, et tripo- des et aras in sepuleris exstrueta fuisse. Neque minus Thucydides(III, 58) flores vernales ve-

stesque mortuis obferri solita fuisse indicat.