Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

—5

mihi videntur spectare, ut Plataeenses eo tempore primum iure, quo antea caruissent, donati esse, sed ia usum fructum eius iuris, cuius iam antea participes fuissent, venisse dicantur(cf. Wachsmuth Iell. AR. I, 2. pag. 271 not. 40).— At si Platacenses iam ante occupatum a Thebanis oppidum aequi cum civibus Atheniensibus iuris participes fuisse probantur, quid est, quod iidem ex humanitate populi Atheniensis beneſicium civitatis tulisse dicantur? Cuius rei causam ex praemissa illa de Plataeensibus narratiun- cula repetendam esse censeo. Nam quum Plataeenses, postquam in patriam redierunt, ne ulla quidem, quantum ego video, iniuria accepta, ab Atheniensibus abalienati essent, horum quoque animos mutatos atque exacerbatos esse consentaneum est. Quare non est, cur duhitemus, quin Plataeenses, si eo ipso tempore ius civitatis Atticae sibi vindi- cassent, ex populo Atheniensi repulsam laturi fuerint; neque vero postea, quanquam in Atheniensium socictatem recipi cuperent ante eversum a Thebanis oppidum cum Atheniensibus in gratiam redisse apud Diodorum dicuntur. Itaque eos, quum agro pulsi Athenas iterum confugissent, non magis ex iuris vindicatione quam ex misericor- dia et humanitate Atheniensium in civitatem receptos esse probabile est. Quae dispu- tatio si probatur, nihil iam est, cur Diodorum locis Thucydidis laudatis repugnare exi- stimemus. Alius denique apud Lysiam(adv. Sim.§. 55) locus invenitur, qui Atticae Platacensium civitati videtur obrogare. Sed utcunque de eo loco iudicatur, id certe constat, Lysiam, quum Plataeenses tormentis obiici potuisse dicere videatur, non iis, quae ex laudatis Thucydidis locis conficiantur, sed iis, quae de Hippocratis lege apud Pseudodemosthenem legantur, dubitationem afferre. Quam ob causam ubi ad anni 427 2 historiam pervenerim, de hoc Lysiae loco agendum mihi esse censeo. Praeter hos vero Pseudodemosthenis, Diodori, Lysiae locos ne ullum quidem documentum ad- fertur, quo ea, quae de civitate Attica Plataeensibus ante annum 429 n data proposui- mus, improbentur. Itaque id mihi videor perfecisse, ut Athenienses et Plataeenses ex anno 479% aut 478° honorario quodam mutuae inter se civitatis genere usos esse, probarem*). Qua causa peracta, reliquum est, ut eas res, quas Plataeenses ex anno

479% usque ad annum 427“, gesserunt, exponamus.

§. 2. Res ab anno 479° ad annum usque 427 m a Plataeensibus gestae.

Quum Graeci poenas proditionis a Thebanis repetituri undecimo a victoria repor- tata die(Herodot. IX, 86) ex agro Plataeensi abissent, Plataeensibus sine dubio anti

*) Eandem fere sententiam Wachsmuthius(Hell. AR. I, 2, 149 K.) et Rluetzius(de foedere Boe- otico) proposuerunt.