Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Thebas, quae ad septentriones sitae sunt, proficiscentibus Oëroë(Paus. IX, 4, 4.) Asopusque fluvii trajiciendi atque per planitiem(Conf. Dicaearchi vitae Graec. fragm.

in Gaili geograph. graec. minor. II, 126. Pausanias Ix, 1, 5) iter septuaginta stadiorum sive X millium passuum emetiendum erat. Nam quum Sicklerus(Nachträge zu Dod- well's R. pag. 22) Thebas a Plataeis trium tantum horarum spatio, id quod sexaginta fere stadia aequat, abesse doceat, Thuecydidem(II, 5) potius, qui septuaginta stadia ha- bet, quam Dicaearchum, qui(l. I. pag. 125) octoginta stadia exhibet, nos sequi par est.

Scolus civitas quum ab eo loco, ubi iis, qui Thebas petebant, Asopus trajiciendus erat, quadraginta stadiis distaret, a Plataeis quinquaginta fere stadiis aberat, ad ipsum Asopum, ut mihi videtur, sita, quanquam Muelleri tabula Bocotiae aliquanto a llumine amotam eam exhibet. Locus enim Herodoteus(X, 15), qui a Muellero lauda- tur(Gesch. Hell. St. u. Städte I,. 489), id quod probandum erat, minime videtur pro- bare. Verbis enim Herodoti nihil aliud demonstratur, nisi Scolum in agro Thebanorum fuisse. Strabo autem refert, utramque Asopi ripam in Thebanorum ditione fuisse. (Strabo IX, 2, pag. 261 ed. Tauchn.) Quare, quum Scolus civitas ad dextram Asopi ripam sita esset iis, qui Tanagram proſiciscebantur, per id oppidum iter fuisse licet conjiciamus.

Hysiae, ad orientem in excurrentibus Cithaeronis saltibus sitae, a Plataeis viginti sex aut viginti septem stadiis aberant; Erythrae autem, triginta fere stadiis a Plataeis distantes atque in planitie sitae, inter septentriones orientemque spectabant. Testes sunt IHerodotus, Pausanias, Thueydides. Hysias enim haud procul a Gargaphio fonte in saltibus conditas fuisse, apparet et ex Herodoto(IX, 25) et ex Pausania(IX, 2, 1 et 2); Erythras autem IHysis inter orientem septentrionesque positas esse, multi horum scriptorum loci affirmant. Thucydides enim(III, 24) ad septentriones, Ilerodotus(IX, 13 et 25) ad orientem eas sitas fuisse testatur. Idemque Herodotus quum(IX, 19. 21. 22) inter copias Graecorum ad radices Cithaeronis montis constitutas Mega- renses ad Erythras, qua pugnae equestri locus aptus fuerit, collocatos esse dicit, in planitie Erythras fuisse, satis indicat. Has vero non procul ab Hysis abfuisse Pau- sanias l. L. et Strabo(IX, 2, pag. 254 ed. Tauchn.) testes sunt.

Tanagra, quae et ipsa inter septentriones orientemque spectabat, ducentis stadiis distabat a Plataeis; via usque ad Asopum saltuosa et saxis aspera erat(Dicaearch. in Gaili geogr. gr. min. II, 125).

Leuctra occidentem septentrionesque versus triginta fere stadiis a Plataeis aberant, mediocri collium jugo disjuncta(Dodiwell I. l. pag. 77). Iter vero quod Delphos proficiscentibus per agrum Leuctricum erat, quingentorum stadiorum sive sexaginta sex millium passuum fuisse, apud Plutarchum(vit. Arist. 20) legimus.