3
Homerus enim(II. II, 50 4) singulari numero utitur; eundem tuetur Thucydides, quan- quam paucis locis(II, 7. III, 21, 36) numerus pluralis apud hunce seriptorem invenitur. Contra Herodotus(IX, 25, 39, 41) uno loco, ubi numerus singularis invenitur(VIII, 50) excepto, Isocrates, Pseudodemosthenes adv. Neaeram(pag. 15379 ed. Reisk.) Xenophon (II. Gr. V, 4, 10. 48) pluralem tantum admittunt. Pausanias utroque numero utitur; ubi vero pluralem habet, non oppidum, sed agrum significat(IX, 1, 2. 3.— IX, 5, 1. 4, 2). Apud reliquos scriptores Diodorum, Strabonem, Plutarchum, Dicaearchum pluralis tantum numerus legitur. Haec me movent, ut antiquitus oppidum IAdrαααeν, agrum WMaraide appellatum fuisse conjiciam; postea sublato discrimine has voces pro- miscue scriptoribus usurpatas fuisse; tandem nomen plurale adeo praevaluisse, ut ii
tantum, qui prisca sectarentur, nomen singulare retinerent.
Situm erat oppidum in medio fere agro ad Cithaeronis montis radices. De ambitu oppidi et murorum conditione veterum quidem scriptorum nemo memoriae prodidit, sed murorum eorum, qui multis annis post exstructi sunt, ruinae etiam nunc superstites co- piam nobis faciunt antiquam oppidi conditionem conjectura reperiendi. Ea est enim lo- corum natura, ut vix dubitari possit, quin quas rationes antiquitus conditores civitatis in ducendis moenibus secuti essent, ab iis prosteriores non discesserint. Quare non alienum videtur a re esse, imaginem oppidi, qualis ab iis, qui oppidum viserunt, adumbrata est, hic proponere. Muri in trianguli formam positi erant in rupe oblonga non admodum alta, quae meridiem septentrionesque versus in longitudinem, orientem occidentemque ver- sus in latitudinem extenditur. Ambitus autem murorum est ad 3500 cubita Anglica ( Doduwell's R. l. l. pag. 71). Latus enim boreale in 1025, occidentale in 1154, orientale in 1120 cubita Anglica patet(Gell itinerary of Greece pag. 111 etc.). Arcem muris inclusam in septentrionali oppidi parte sitam fuisse, tradit Odofredus Muellerus (Allgem. Encycl. von Ersch und Gruber XI, 239 etc.) Stanhopium secutus. Gel- lius(l. l. pag. 111 et 112) eam, cui et ipsi triangula forma fuerit, in meridionali mu- rorum angulo fuisse tradit. Atque mihi quidem de arce Gellius magis persuadet, cujus sententiam natura agri ex Cithaerone monte in planitiem declivis videtur tueri.— Qua- tuor etiam portarum atque portulae ex arce ad Cithaeronem montem ducentis ruinae exstant, quarum portarum duae ad latus orientale erant, duae ad occidentale(Gell. I. I.); neque tamen, quum portarum situs mutari facile possit, antiquissimis jam temporibus eas omnes exstitisse ego affirmaverim. Neque fons, qui intra muros ortus occidentem versus excurrit,(Dodavwell I. l. pag. 61) silentio praetermittendus est, cui Buceraidi nomen inditum esse, Muellerus ea, quae apud Stephanum(lexic. graec. s. hoc verbo) leguntur, secutus(l. l. Allgem. Encycl. XI, pag. 239) censet.
Jam spatia, quibus civitates vicinae a Plataeis distant, indicemus.


