2
Clausus his finibus ager quadrangulam fere formam habebat, neque, si tota Boe- otia, teste Muellero(Hellenische Slämme u. Städte I, 31 not. 4) in quinquaginta octo milliaria quadrata Germanica extendebatur, amplius quam tria ejus generis milliaria
patebat. De natura agri pauca accepimus. Ea agri pars, quae septentriones spectat, cam-
pestris est, et multi fluvii rivique eam irrigant viridemque reddunt(Statii Thebaid. VII, 352. Herodot. IX, 25). Qua de causa gregibus pascendis aptissima est(Dodwell's Reise übers. von Sickler I, 2, pag. 69) neque tamen, id quod ex Pausaniae loco (IX, 1, 3) /HαB d εεᷣν‿αo ερκοοοννεςαν apparet, frugum non patiens. Fluviorum Asopus orientem versus defluens majorem campi partem alluit multosque rivos ex Cithaerone procurrentes excipit. Idem juneis consitus(Pausan. V, 14, 5) et per majorem anni partem vadosus leniter labi solet, imbribus vero auctus late effunditur atque transitu difficilis est(Thuc. II, 5). Oëroë ex Cithaerone profluens sinum Corinthiacum brevi cursu petit.— Ea autem agri pars, quae meridiem spectat, quum Cithaerone monte occupetur, saltuosa est, pascuis, silvis et venatione nobilis. Euripides quidem in Phoe- nissis(vers. 809) Cithaeronem dναυα ris Aorειυι⁶οs appellat.
Quod adtinet ad coeli temperiem, ventis hibernis agrum Platacensem vexari, testatur
Theophrastus de ventis 52.
§. 2. De oppidi situ atque conditione.
Nomen et ager et civitas mihi videtur duxisse a planitie ad Asopum fluvium facta, quae IIlarela sive literis aliquantisper mutatis WMaraict Graecis vocabatur. Quae enim opinio a Strabone(IX, 2, pag. 257 ed. Tauchn.) et ab Apollodoro(cf. Stephani eth- nica s. v. Iœrciαd) proposita est, Plataearum nomen derivari a palmula remorum, quibus inundatione terrae facta incolae usi fuissent, et affectata mihi esse videtur et magis in Copaidis paludis, quam in Cithaeronis montis vicinitatem cadere. Ad illam vero, quam ego proposui, de nomine agri sententiam ea fere congruunt, quae apud Palme- rium(Exercitationes in optimos fere Graecorum auctores pag. 317) inveniuntur. Veri- „similius est, eam dictam fuisse dmπ oν π⁴‿ous, appellatas Mœraide, eo quod superato „Cithaerone prima occurrebat ey adare? rε⁶ει. Melius dixisset Strabo, si sic pronuntias- ¹set:«Hmνπ ον π⁴ἀοεο ειμνν ενπν elον‿ε ασμ πμ⁵νιαωμεν., Ager Platacensis, si disjungitur ab oppido, vocatur Marcuig(cf. Herodot. IX, 25. Thucyd. II, 71. Pausan. IX, 2, 1. Plutarch. vita Aristid. 11) sive Waraix,,(Plut. I. I.) sive ⁶ mOᷣσο ‧ Hlaraide(Hero- dot. I. c.). Ipsum oppidum Mdrcuac vel IHaxaici scriptoribus Graecis nuncupatum.


