Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

CAPUT PRIMCUM.

Descriptio agri Platacensis.

*1

§. I. De agri magnitudine et natura.

Meridiem versus Cithaeron mons agrum claudebat, ut est apud Herodotum (VII, 141) et Pausaniam(I, 38, 8). Hic enim habet: roοεανιοι⁶νκιων§ε τοιιπM-Elerde- 06) id quod factum esse circa tempus Plataearum a Bocotis conditarum, Boeckhius de- monstrat(Abhandl. der Berlin. Acad. d. Wissensch. 1816, pag. 120) 001 1 B0lπαμς ⁴d, Kαοα⁴ ν εν§9. Ipsum vero montis verticem Platacensium fuisse, ex eo patet, quod sacra ibi a Boeotis fieri solita esse Pausanias(IX, 3, 7. 8) narrat. A septentrionibus Asopus aut alluebat agrum, aut prope ab eo aberat(Paus. IX, 4, 5). Rem enim non satis exploratam habemus, quoniam de agro inter Asopum atque ci- vitatem Plataeensem sito jam antiquitus Platacenses cum Thebanis contendisse Herodotus refert(VI, 108). Orientem versus fines inter duo illa oppida Plataeas et Hysias constituendi sunt. Strabo enim, quanquam(IX, 2. pag. 261 edit. Tauchn.) tradit, nonnullis hominibus Scolum, Eteonum, Erythras videri ad agrum Plataeensem pertinuisse, tamen ipse assentitur Herodoto, qui(YX, 15 et 25. V, 74. VI, 108) Erythras Hysias- que ab agro Plataeensi secernit. Oeccidentem versus qui fuerint agri fines, non satis liquet, quod scriptorum veterum testimoniis destituimur; probabile est autem, medio Oéroae cursu agrum terminari; neque enim usquam mari eum allui legitur, et Creusis interpositum Thespiensium(Pausan. IX, 52, 1. Strabo IX, 2 pag. 255 ed. Tauchn.) navale prohibet, quominus agrum ad mare usque pertinuisse existimemus.

1

K