Aufsatz 
Parerga Pindarica, quibus inter cetera continentur fragmenta, quaedam Cypriorum, Euripidis, Callimachi, Menaechmi Sicyonii e codd. Mss. restituta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

Scholiorum vulgandorum perfectum habebam; ut absolverem, Italia tertio adeunda erat, nec paucorum mensium opera restabat; quod iam desperabam me unquam sive a civibus sive a facultatibus meis impetraturum. Quae mihi causae fuerunt, ut spem fallerem, quam in me Bergkius vir humanissimus de edendis Scholiis collocavit(edit. 3. praefat. p. VIII).

Neque hodie vergente iam aetate ad iuventutis meae consilium redibo, nisi totius vitae con- ditio mutetur, quod ne cogitare quidem licet. Nunc satis honoris est, si inter scribas et viatores magistratuum maiorum habeamur, a literatorum gloria temperandum est. Sciant hoc ii qui nuper se sibi videri doctiores et sagaciores huius rei curatores professi sunt neve a mea aemulatione sibi quid- quam metuant. Modo ne turgeant solum, sed se esse tanto negotio suscipiendo pares doctrina ac diligentia ostendant, me vero et facile adsentientem et adiuvantem se iis habebunt quae per com- plures annos collegi. Id unum hac scriptione egi, ut parvo specimine emendationum homines eruditi ad munus Scholiorum Pindaricorum recte edendorum invitarentur.

Superest ut de mea opella paucis referam. Selegi Scholia ad Nem. IX. X. XI., quae tria carmina communi quasi iniuriae vinculo continentur. Ea autem iniuria duplex est. Non modo temere videntur esse adsuta Nemeonicarum corpori, sed etiam indoctis et scribentium et emendantium manibus cum in textu tum in Scholiis ita foedata sunt, ut eorum miserimonium vel lapidem, ut aiunt, commovere queat. Fortasse eam ipsam ob causam quod seorsum duodammodo leguntur, quanto plus quam ceterae odae corruptionis traxerunt, tanto minus quam multae aliae a viris doctis excussae sunt. Omnino ea Scholia quae ad Nemeonicas posteriores et ad Isthmionicas pertinent, quia usque ad hunc diem librorum Mss. auxilium frustra exspectarunt, eandem fere faciem exprimunt, quam Calliergi manu nacta sunt. Etenim post Zachariam sex editores plurima vitia intacta reliquerunt, vel nihil omnino vel pauca corrigentes. Brubachianae(1542) editor(quis fuerit nescio, ft. Fr. Sylburg) in Metrica aliquando sua commenta intulit, praeterea raro asteriscum signum dubitationis adiecit, nihil amplius. Oliva Paulus Stephanus(1599), Henrici filius, quamquam(in epistola dedicatoria ad J. Bongarsium) de adiuncta sibi Isaaci Casauboni affinis sui opera deque Scholiasta ut iam multis locis emendatiore gloriatur, in his quae accurate examinavimus carminibus Nemeaeis nihil omnino fecit, ut nec Ozonienses editores(1697) nisi perraro et tum mutatione in peius. Primus nonnulla Beckius(1795), deinde pauciora Heunius(1798 et 1817), denique aliquanto plura Boeckhius(1819) correxit. Quantum e consensu editionum colligo, Stephanus Romanam, Oxoniensis Brubachianam, Beckius Oxoniensem, Boeckhius Heynianam exprimendam curavit; de ipso Heynio mihi non constat, sed videtur praecipue Beckianam secutus esse. Si recte dinumeravi, codices mei quot locis addunt tot demunt fidem coniecturis virorum doctorum, praeterea autem multis locis ea quae illi non atti- gerunt perversa et corruptissima esse ostendunt. De mea codicum Mss. lectione hoc habeo dicere. Ut fallimur mortales, ita mihi quoque accidisse potest, ut fallerer, sed cum per sex vel septem annos totos aut huic uni studio vacaverim aut omne tempus-quod mihi ab aliis rebus immune erat legendis codicibus Graecis impenderim, non est veri simile me saepe intellegendo peccasse. Praeterea cum aliqua mihi esset a puero delineandi facultas, permediocris ea quidem sed quae huic negotio suffi- ceret, omnia codicum cum detrimenta, lacunas, foramina, tum ductus apicesque ambiguos locis diffi- cilioribus sedulo in margine imaginibus repraedentavi. Quare excusationem habeat si qua meae mihi est lectionis fiducia, quae non est mihi nata de dουs 000 dπο ιετοG, ut nec alii codicum legen- dorum peritiam sine usu assiduo multaque diligentia exorituram esse confido. Quod ad vitia codicis Medicei attinet, cupiebam antea permulta omittere, quae absurda esse videbantur; postea cum non- nulla eorum quae prima specie nihili erant tamen ut vera scriptura inveniretur optatissimum subsi-

dium ferre intellegerem, ab omissionibus animum revocavi, sed ita, ut meros literarum errores(quales 1*