— 4—
sunt ¹ pro scriptum vel* pro¹, accentus, spiritus) plerumque praeterirem. Quod si iusto operosius instituimus, aliorum magis quam nostrae utilitati hac re consultum est, cum iidem, si horum Scho- liorum editores exsisteremus, gravissima tantum ipsis Scholiis subiiceremus, cetera aut premeremus silentio aut ad extremas plagulas relegaremus. Lemmata cum iam in editione majore si qua discrepant commemorata sint, hoc loco iterare nolui; sunt autem in Vaticano rarius, in Mediceo persaepe editis longiora.— Externa sic administravi, ut numeri primo loco positi(I, II cett.) carmen significent, alteri(1, 2 cett.) versiculos ex computatione ante Boeckhium vulgata, terti(1, 2 cett.) lineas Scho- liorum in editione Boeckhiana. Ut ad Inscr. Nem. XI Scholion 25 lineis, ad vs. 1 eiusdem carminis 11 lineis constat, in ceteris similiter.— De sermone Scholiastarum Veterum passim locutus eumque ad aetatem Didymo proximam revocandum esse arbitratus sum. Quamquam non ignoro quantum inter hos et Paraphrastae usum intersit, ut vel vocula illa ôgeilee(ad Nem. IX, 109, 4) indicatur, qua toties pro deé(zor) utitur Triclinius. Sed in eam rem alii diligentius inquirant, ut in auctores Veterum Scholiorum, si quos opinantur se posse rimari. Mihi ex his quae tractavi nihil quod certum esset effici videbatur.— His quae ad ipsa Scholia Vetera spectant subinde alia interposui, sive adnota- tionem criticam editionis supplendam mendisve aut meis aut operarum purgandam videbam, sive de Triclinio eiusque scholiis et glossis³) aliquid quod non inutile esset adiiciendum putabam, sive deni- que ad ipsa Pindari verba emendanda habebam quod conferrem. Nam cum adhuc commentariis non absolutis quasi mutus inter obloquentes et adstipulantes versatus essem, licebat hanc opportunitatem nacto modo defendere ea quae olim coniectaveram, modo improbare ea aliaque commendare. Ubi cum saepius Bergkio adversari oportuit, ne quis credat me unquam aut deposuisse aut depositurum esse viri egregii reverentiam, quem haud ignoro quantum se nostris literis praestiterit. Sed videtur mihi ideo facilius fieri, ut non persuadeat, quod immensa vi doctrinae et praecipue Graecae linguae scientia admirabili, tum iudicii quo plurimum pollet subtilitate eximia praeditus, nonnunquam his virtutibus quasi nimiis abripitur, ut simpliciora ac planiora contemnat rectique sensum amittat. Nec male eum defendas exemplo Bentleii, qui et ipse ingenio atque eruditione non raro abusus est.— Omnium autem maxime in Scholiis ad Nem. X et XI ad fragmenta poetarum animum attendi, de quibus cum liber Mediceus optime meritus sit, extremum est, ut hunc codicem accuratius describam. Ursinianum non opus est, de quo alio loco pluribus verbis disserui.¹⁴)
Hic liber, quem Boeckhi us appellavit Mediceum secundum(Med. B) ego in ed. mea litera D notavi, exstat in bibliothecae Laurentianae pluteo XXXII, num. 52. Est forma fere quadrata, minuto et breviato charactere in Olympiis et Pythiis, aliquanto grandioribus literis in Nemeaeis et Isthmiis, sed ubique quasi cursim et festinantiore calamo scriptus, ut Ambrosianus A, hac in re multo diversus a Vaticano B. Iota subscriptum perraro apparet. Chartaceum dicit Bandinius in Catologi Vol. II p. 212; mihi vero atque aliis(ut del Furiae tum biliothecae Laurentianae praefecto) bombycinus potius visus est olim; possit etiam videri papyraceus, quae sententia fuit Ferrarii ante triginta annos eiusdem bibliothecae„adiutoris“. Existimatur esse saeculi XIV. Constat foliis 125, quibus con- tinentur haec:
1. fol. 1— 97. Pindarus cum scholiis sed sine glossis.— 2. fol. 98— 119. Theocritus eum scholiis.(Incipit ab Aoreulιdαᷣοωαα—*σνυαμαναστννιαν επ* dνιο⁷οει αανο³ι⁴ oοmυ⁴αων; non videtur innotuisse Zieglero.)— 3. fol. 120 sq. Lycophronis Cassandrae vss. 1410— 1474 cum scholiis.—
3) De Triclinianis quid sentiam ad Nem. IX, 121 paulo copiosius commentabor. 4) Vide Annalium Antiquit.(ed. Bergk. et Caesar.) a. 1847. vol. V, p. 807 sqq.; Mus. Rhen. a. 1848. vol. VI, p. 435 sq.


