Aufsatz 
Parerga Pindarica, quibus inter cetera continentur fragmenta, quaedam Cypriorum, Euripidis, Callimachi, Menaechmi Sicyonii e codd. Mss. restituta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Scholiorum sylloge, est eadem quae in Vaticano: modo longiora sunt, modo breviora, transponuntur cola, immutantur verba, nec tamen ipsa re diversa sunt. Moneo hoc ideo potissimum, ne quis obrutum latere putet in Mediceo fontem cum explicationis lectionisque Pindaricae tum ceterae anti- quitatis doctrinae, qualem ex Ambrosianorum Scholiorum apographo Vratislaviensi Boeckhius aperuit.

Cum ante triginta annos Romae Vaticanum codicem tractabam multosque etiam Scholiorum locos cum eo comparabam, non opinabar fore ut adversa fortuna per multos annos a perficiendo opere depellerer; quindecim vel quattuordecim annis post cum ei iterum manum admovere liceret, post excussos libros Parisienses contigit mihi quidem hoc ope Academiae Berolinensis, ut et Mediolani novos eosque optimos lectionis fontes recluderem ¹) Scholiorumque Ambrosianorum apographon accura- tissimum conficerem, et Florentiae inter bonos huius urbis libros etiam Medicei B. Scholia ad Nemeaea et Isthmia cum editis diligenter conferrem(plenum opus taedii), consummarem igitur ea quae olim inchoaveram, sed cum mox ad infelicium Rectorum ordinem traducerer, et negotiorum scholasticorum molestia et studiorum grammaticorum labor ac mora tam prorsus mihi manum oculosque, non mentem animumque meum a Pindaro abripuerunt, ut nec Commentarios Criticos absolvere nec si quis paulo ingratior cavillandum sibi aliquid vel reprehendendum potius quam refellendum atque accuratius an- quirendum sumpserat, tueri mea meamque causam dicere, nedum Scholia(dquod pridem in animo erat facere) emendatiora atque integriora edere vacaret. Et ab hoc deterrebat me praeterea librorum philologicorum penuria, qua in hac urbe vehementer laboramus. ²) Adde quod ne apparatum quidem

¹) Obtrectatorum unus, qui de editione mea censuram fecit, Pindarum Ambrosianum(qui fuit Georgii Merulae) a Martino Hertzio inventum esse dicit. Non ego hercle inviderem optimo amico, si invenisset, neque hanc ei laudem praeriperem, sed res aliter se habet. Cum anno 1847 Hertzius Roma domum profecturus Mediolanum viseret, meo rogatu numeros brevemque descriptionem codicum Ambrosianorum Pindari, praeterea lectiones quasdam eorum locorum quos ei indicaveram, Romam(ubi remanseram) misit literis ad me ex illa urbe datis. Rogaveram autem, quia indiciis amici certior fieri volebam, quantum temporis Ambrosianis libris excutiendis absumpturus essem, si ipse eodem venissem. Haec ille officiose, sed casu accidit, ut non proximo vere sed quattuordecim annis post Mediolanensium penates attingerem. Tum in sinu gaudebam laetae iuven- tutis memoria, cum signum Hertzii eo ipso loco ubi initium est Pindari in libro Merulano conspicerem, quam- quam necesse non erat, quia Dozius et Gaddius, qui tum illi bibliothecae praefecti erant, et codicum et indi- cum eius pervestigandorum plenissimam mihi copiam fecerant. Riserit vir inter paucos mihi carus, cum legebat, exstitisse quendam qui propterea quod numeros illos et lectionis specimina anno 1847 mecum communicasset, ipsum suspicaretur id invenisse quod ego anno 1861 in hoc codice inveni. Scilicet censor benevolus collegerat id ex epistula ad beatum Friederichsium, in qua(p. 4) ut gratam memoriam amicitiae recolerem obiter Hertzium nominavi. Ut hoc ille perperam meoque cum damno interpretatus est, ita alterum quoque. Cum ad Pyth. V, 39 verbis réyer TIaoνo νεασαασαασν ita explicatis defigerunt in culmen montis' de industria insolentiorem verbi Latini structuram vulgatae praetulissem, ut terminum quo defigendi actio contenderet argutius signifi- carem, cumque ad hoc me attentum lectorem satis advertisse putassem, delegans eum in antecedenti pagina extrema ad ea quae in Supplemento Adnotationis(ad Ol. I, 89 p. 9 sq.) de dativo termini disseruissem, bene- volus ille censor adeo immemor fuit Plautini illius

Di deaeque me omnes perdant, nisi te hodie, si prehendero, defigo in terram colaphis.

aliorumque exemplorum(ut Plin. H. N. 8, 12, 34), ut me violatae legis notissimae linguae Latinae crimine in- simularet. Idem ne absolutam quidem esse a me contendit codicum Pindaricorum cognitionem, quandoquidem Bodleianos(infimae notae libros) non retractassem. Ne sit mihi pudori, quod et ipse ut decessor meus im- mortalis Ahlwardtos meos nactus sum. Est enim singularis in hominibus quibusdam proclivitas, ut quae suum captum suumque modulum excedere vident detrahere ac possessione deturbare studeant.

2) Ita factum est, ut etiam Baiteri observationis de praepositione ouvy, quam Isocrates et Lycurgus devitavissent, ignarus essem, cum eam(excepto Xenophonte) omnino non fuisse Atticae prosae ostenderem. Attamen interesse aliquid inter hanc et illam observationem aequos iudices non fugiet.