Aufsatz 
Parerga Pindarica, quibus inter cetera continentur fragmenta, quaedam Cypriorum, Euripidis, Callimachi, Menaechmi Sicyonii e codd. Mss. restituta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Praefatio.

Perpaucis mihi ad hanc commentationem diebus concessis, seponere paulisper res gramma- ticas, quae cum ad ingentem et locorum et scriptorum copiam pertineant non possunt nisi feliciore otio recte tractari, ac de Pindaro eiusque interpretibus vetustis critica quaedam, quae iam diu in scriniis latitant, expromere liceat.

Inter codices Pindari manu scriptos, quamquam triginta amplius Scholia Vetera quae dicuntur exhibent, tamen duo tantum exstant qui eorum partem extremam continent, dico ea Scholia quae ad Isthmia et ad Nemeaea carmina posteriora referuntur. Hi duo codices sunt Vaticanus secundus (B), qui fuit quondam Fulxvii Ursini, et Mediceus alter(D), utiles ambo nec tamen perinde utiles. Liber enim Vaticanus, etsi aliquanto melior et vetustior est Mediceo, tamen eadem ferme vitia habet cum Scholiorum editione principe quae anno 1515 opera et studio Zachariae Calliergi typographi Papalis Romae prodiit. Nec mirum, cum Zacharias hunc ipsum codicem typis exscriberet, ita ut edita Romana Scholia omnia propemodum vitia, detrimenta, foramina referant, quae in lacero illo libro et saepe ad legendum difficili vel hodie apparent. Discrepantia si qua est ea aut male lecto archetypo aut neglegentia vel prava coniectura ipsius Calliergi nititur. Fuit enim in hoc homine summa fides, tolerabilis cura, antiquioris Graecitatis inscitia singularis. Hinc factum est ut e codice Ursiniano comparando quamvis egregio non multum auxilii ad emendationem Scholiorum redundet. Longe aliter Medicei libri utilitas comparata est. Is enim, etsi vitiis scatet saeculoque minimum post Vaticanum(quem saeculo XII. vel XIII. ascribunt) confectus est, quia non ex illo sed uterque seorsum ex vetustiore exemplari pendet, non solum multorum quae Vaticanus habet mendorum expers est sed etiam haud raro aut locos inter Scholia laudatos saniores et perfectiores exhibet aut integra commata adiicit quae fortuito ex altero libro videntur excidisse. Praeterea haud scio an codex Ursinianus hic illic manum emendatricem doctrinamque mediae aetatis redoleat, ut cum Nem. X, 74 dawvodg habet pro dvawwxvode speciem praebet importantis formam poeticam, sine fructu, nam dναάmσπνd, quod in metro peccat, glossam esse vocis rarioris cuiuslibet manifestum est. Neque alio revoces, quod in Scholiis ad Nem. X, 114, 7. 8 terminatio accusativi pluralis numeri ds Pindaro(vel certe Didymo) in hoc codice obtruditur; possit adeo eiusdem generis esse, quod inter vetustos hic tantum liber carmina Isthm. III et IV vulg. dissociata habet et brevi de numeris Isthmii IV observatione Scho- liastam interpellit. Erat cum de Tzetzis vel eorum aequalibus Graeculis cogitarem, qui eadem aetate, qua liber Vaticanus scriptus est, in his literis operam consumebant. Utut est, mihi vitiosior quidem multo sed nonnunquam magis genuina visa est Medicei libri scriptura. At in eodem vice versa plu- rima exciderunt, quae leguntur in Vaticano, denique multos etiam errores alter cum altero communes habet. Quamobrem ne quis nimiam sibi ne ex Mediceo quidem salutem speret; non nova eius est

1