Aufsatz 
Exercitationes Sophocleae. Eiusdem de scholiis Pindaricis epimetrum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

u

reprehendatur offerat, nisi alienissima intruseris, latere aliquid ambiguitatis in priore parte concedendum est. Orditur autem Rex a suspitione coniurationis, quam a prin- cipio concepit, quum Laium a multis latronibus interfectum esse rescivit:

r0σ Ofr ö5 Imarijs, ei re ομ qᷣ☚ᷣν oννυον

nodqgçer 4ν‿ν⁶ένς, rd⁴ d rune 59; et paullo infra:

borie ydo ereior ö ræν, rä† de

vdν dἀ rouœrms, Jeiει ⁵νιμά̈εννς οέινο. quae suspitio postea in accusatione Tiresiae et Creontis apertius erumpit et in fictam omnium invidorum malorumqſie foederis imaginem crescit. Hanc coniurationis civilis materiam dum coram civibus tractat, incedit per ignis suppositos cineri doloso. Cau- tissime igitur eiusmodi verba evitat quibus vel offendat innocentes vel nimium terreat nocentes. Non dicit inter cives adhuc se credere reperiri percussores Laii aut ipsos aut eorum socios, sed significat tantum hoc verbis paullo generalioribus, primum in universum excitans ut omnia sibi patefaciat quicunque huius rei gnarus sit, tum per oppositionem peregrinae iniuriae innuens priora de civili tantum coniuratione dicta esse. Deinde paullo disertius quidem eum qui sibi aliquid accusationis ex illo indicio timeat designat, sed in ambiguo relinquit, utrum de adiutore sceleris an de ipso aue- tore loquatur. Neque vero potest nec vult fortasse dicere Rex Regiae caedis auctori impunitatem fore et ipsi periculosam, sed ignobilioribus tantum coniurationis sociis, si rem plane detulerint, ita parcere, ut hos exilio, illum vero morte puniat. Neque sperare poterat, percussorem, si solus facinus patrasset, suum ipsius nomen esse de- laturum. Sed hoc recte statuit, proditorem coniurationis, si de cive detulerit, et ipsum in periculum incurrere ne accusatus crimen in se reiiciat, nec tamen, quamvis socius facinoris fuisse videatur, ei quidquam praeter exilium patiendum esse. Sin de alieno, Oedipus aut absente reo periculum non esse cogitat ne delatoris societas pa- tefiat itaque scelesti illius peregrini supplicio contentus est, quia oraculum condicionem geminam proposuerat cuius altera pars non exilium sed mortem percussoris postulabat; aut(nam hoc rursus ambiguum est) indicem facinoris participem esse vel eius socie- tatis suspitione teneri, ideoque et ipsum eandem exilii poenam, sed non sine gratia

ac mercede, subiturum esse statuit; nisi omnino coniurationem non civium suorum sed