II.
Deinde vero ad vos omnes me converto, viri Thebani, qui huius caedis exper- tes estis, ut vestra ope haec omnia rata fiant, dico, ut investigando percussori operam detis, observando quod modo de conscientiae nomine suspectis edictum est, scisci- tando rumores, adhortando timidos, divulgando quae reticentis poena quae confitentis venia quae deferentis merces futura, admonendo quae ira deorum occultos scelestos persecutura sit. Vestrum hoc officium est ut et meam et dei patriaeque hanc caussam recipiatis. Quin si deus hoc non iussisset, propter gratam boni regis memoriam boni cives huic vindicationi consulere debebatis. Ad hoc autem ulciscendae iniuriae offi- eium, olim a vobis neglectum, quanto magis nunc mihimet ipsi incumbendum est, qui tam arcta et regiae dignitatis et nuptiarum communione atque societate cum illo con- strictus sim, ut quasi meum mihi patrem communesque utriusque maiores clarissimos vindicaturus esse videar. Et Regis est hoc persequi, et coniugis: a vobis autem, qui mortuo olim segniter fidem praestitistis, nunc vivo ut magis praesto sitis postulo. Quare peto a diis ut quisquis vestrum hanc fidem pietatemque neglegat, is male rem suam gerat et misere pereat, neve unquam cesset haec vestrae socordiae poena morbi
calamitas, sed in peius etiam augescat.
Peroratio.
Ceteros autem, qui hanc rem cum industria curaturi estis, et ipsa Fides adiu-
vabit, et omnia eis deorum ope in perpetuum bene feliciter fortunateque evenient.
In hac oratione non multum nec confusionis nec repetitionis inesse animadverto. Nam quod ter minae, dirae, poenae eisdem videntur obnuntiari, id facile explicatur, si accuratius quo loco singulae exsecrationes atque interdictiones positae sint circum- spicimus. De qua re enarrando si non satis tamen aliquo modo videatur esse expo- situm. Facile autem crassiora atque obtusiora qui legere et audire consuevimus fugit nos primo contutu et auditu antiquarum orationum subtilitas, ut Demosthenicae leviter egenti temereque ex nostrae aetatis ingenio iudicanti inani videntur abundare iteratione.
Atqui quum altera pars contionis Sophocleae aequis censoribus vix quidquam quod


