Aufsatz 
Exercitationes Sophocleae. Eiusdem de scholiis Pindaricis epimetrum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

fama adhuc mihi ut peregrino non magis quam ipsa caedes nota fuerit, nisi nova eaque certiora indicia apud vos reperirem, multum proficerem. Nunc igitur vestro auxilio opus est, itaque novissimus civis civibus hoc edico.

I.

Primo loco eos alloquor qui aliqua cum hac caede seu scientiae seu facti socie- tate coniuncti sunt. Et inter cives quidem quicunque vestrum novit percussorem Laii, hunc indicato. Qui civilis nominis delator si metuat ne ipse in eiusdem flagitii suspitionem venturus sit, quasi accusationem sui ex placido sopore profundoque obli- vionis silentio in acrem saevamque diei lucem rapturus*), is tametsi scelus adiuvisse videbitur, nimium ne timeto, nam exilio tantum mulctabitur. Sin alium hominem ex alia terra oriundum i. e. si peregrinum noverit(latronem fortasse, ut servus olim in- dicavérat; neque enim statuo fieri non posse ut peregrinus sit, etsi Creon ambigua oraculi verba uladνα⁴ᷣοααs oe vi I0οn tεεοααμμαμο de Thebano ipsius interfectoris do- micilio intellexit), in hunc quidem animadvertetur index autem non solum mercedem sed etiam gratiam accipiet. Impune igitur omnes hi qui aut socii coniurationis civilis aut consci peregrinae hostilitatis fuerint abibunt, dummodo loquantur. Verum si qui vestrum tacebunt idcirco quia periculum vitant, tamen sine dubio alii intellegent eos tacuisse. Spargentur rumusculi, gliscent suspitiones. Hos igitur, qualescunque sunt, quos vel novistis vel suspicamini consulto tacere, sive sui sive aliorum metu hoc fa- ciunt permoti, sive auctores sunt sive non sunt, sive testes sive adiutores, prohiberi iubeo ab omni sacrarum profanarum publicarum privatarum rerum communione. Hos enim video, nisi ipse interfector indicabitur, oraculorum effatis ad exilii poenam de- signari, tanquam homines piaculares caussasque pestilentiae. Atque his poteram qui- dem concludere et videri mihi praesidio quod deo et mortuo Regi voveram probe esse defunctus. Duo tamen restant. Unum, ut huius ipsius sicarii, sive solus sive cum aliis latebit, caput devoveam iraeque deorum permittam; alterum, ut mihi i ipsi eandem cum illis sceleris sociis, quibus modo si tacent aqua et igni interdictum est, poenam

imprecer, si unquam hunc scelestum eorum instar sciens protexero meoque hospitio

excepero.

*) compara Pindarica 5r e..A1dασα 0eν⁶ςσ ⁵⁴⁴ ι ʃ5αεαso et uo*⁴α.. 4⁴ιον ̈ν⁷ϑεμμω μονππεοαάς dg 4o 44 CL Unice verum vidit Hermannus:raeEager est occulta ac recondita promere.

2