Aufsatz 
Exercitationes Sophocleae. Eiusdem de scholiis Pindaricis epimetrum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

censet, prohibitione magis quam inani proditionis metu abibit. Deinde si multi atque adeo omnes eum procul amovebunt, ergo si non clam ille sed palam expellitur, cur tantae ambages fiant, quin in hunc quem omnes norunt animadvertatur? Denique Regi, qui totus est et ab initio fuit non in amovendo sed in investigando ac perqui- rendo auctore(cf. Gαzn, eEevOei,&EeOevvν), nequaquam sufficit, clam prae metu enun- tiationis impune aufugere interfectorem. Videtur igitur iste Ribbeckianus horum verborum intellectus dicendi et cogitandi legibus pariter atque ipsis rebus et personis huius fabulae repugnare. Contra si dices, poenam non posse illam irrogari tacentibus, quia ne hos quidem ceteri noverint, secus id esse opinor. Etenim saepe in huiusmodi rebus accidit, ut incerti rumores crebrescant, hunc vel illum hominem scire aliquid, posse eum si vellet loqui, et quae sunt similia. Recte autem orator non complures qui sciunt et tacent alloqui pergit, sed singulis minas intendit, ut unius cuiusque auscul- tantis eo magis feriatur conscientia. Hos, sive auctores sunt sive non sunt, gravissi- ma silentii poena afficit, hi Regi quasi cedunt in ipsius interfectoris vel confessi vel convicti locum, his aut timore ad indicium faciendum permotis, aut si noluerint cum ignominia expulsis officio υνμνμαραν satisfecisse et patriam caede contaminatam expiasse sibi videtur. His igitur rei occultatoribus ab omni hominum consuetudine sollemni edicto interclusis, poterat quidem finem dicendi facere(nam nihil sperandum est enun- tiationis nisi a consciis, nihil ab ipso sicario, si solus fuerit, ut ab hominum poena securus sit), sed duo tamen quasi in cumulum adiicit, disertam ipsius, utut aut solus aut cum aliis lateat, interfectoris exsecrationem, cui propter deorum ultioném nihilo- setius male pereundum esse certissimum habet, et quod Rex suum ipsius caput de- vovet omnisque quas modo in alios(quicunque vel auctores vel conscii silebunt) immisit diras sibi imprecatur, si et ipse(nam e*ον cum pondere praemissum notat op- positionem inter Oedipum et ceteros ureidéras) interfectorem sub suo tecto sciens occultaverit. Liceat autem, ut totius orationis perpetuitas eluceat, explicatius eam enarrare.

Exordium.

Et ego audio quae rogatis, et vos assequemini ea votique compotes fietis, modo

eis dictis quae statim elocuturus sum morem geratis. Numquam enim, quum haec