Aufsatz 
Exercitationes Sophocleae. Eiusdem de scholiis Pindaricis epimetrum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

peregrinorum aggressorum sibi fingit, a quibus index Thebanus quum alienus fuerit, vere praemio dignus sit. Verum enimvero, pergit, qualescunque conscii illi sunt, si scientes tacuerint, et tamen, ut fieri consentaneum est, aliqua suspitio in eos ceciderit, suspecti hi ab omni hominum commercio velut ipsi interfectores excludendi sunt. Qua poena interdictionis et ipsa continetur exsecratio; recte igitur ad illam et statim et postea referuntur doat et 2&νπαιασνα. Ita spe metuque consciis sceleris ex- stimulatis ut verum caedis auctorem prodant, recte et in hunc, si vel quod solus fuit vel tacentium culpa latuerit, atrocissima exsecratione invadit, et sibimet ipsi si unquam committat ut suo silentio latitet eandem cum illis silentii poenam irrogat. In his autem duo videntur ab Oedipo admitti, quae quodammodo repugnant eis quae iam antea de hac caede comperta habuit. Primum quod verbis eis d 1νeπε admittit fieri potuisse ut interfector sociis caruerit itaque a nuntio quem modo audiverat multos fuisse qui Laium trucidaverint deflectit; alterum quod admittit fieri potuisse ut auctor sceleris peregrinus fuerit, quamquam oraculum eum Thebanum esse significavit. Et oraculi quidem verba ambigua sunt, ut supra indicatum est, et servi illius quod de latronibus locutus est testimonium de peregrinis accipi potest: sed tamen a Rege puto neutrum statui, nec solum fuisse interfectorem nec peregrinum, sed coniuratione civium Laium periisse. Non vult autem hanc opinionem nimis aperte proponere, ideoque plura accidere potuisse videtur concedere. Omnino haec verba coram populo faciens ratione magis totam rem de integro instituit, memor consilii sui

aA² εε Ʒaos ανιι αἀτν εꝓά qαάνσ. quam quod de singulis quae comperta habuit proficiscens vestigia rei ipsius perse- quitur. Generalia sunt quae exponit arte disserendi magis quam usu edoctus, ideoque et illa quae audiverat neglegit et ne verbulo quidem tangit servum, quem quum solum facinoris testem adhuc superstitem esse intellexisset, primum perquirendum curare proximum fuisset. Generalis illa coniurationis suspitio, cuius multi participes fuerint, paullo infra recurrit: XOP. darein 16h de r 560π³. OIA. inorda dyd. 10ν ν16υννν ο1 d06.

XOP. Aν⁵ν ei ν Oιινεν mƷϑειμαειοσ Veret u0%,