— 5—
raneorum marium partem aliquam sibi finxerit, modo hic magnus lectus Neptuniae coniugis clare oppositus sit Ponto Euxino, et, quum ab harum regionum diversitate omnis huius loci intellectus pendeat, quam propemodum nihil ad eum illustrandum conferant verba Horatii: .... tristitiam et metum
tradam protervis in mare Creticum
portare ventis.. ubi„mare Creticum“ de more poetarum per curezdori pro remotissimo quoque loco usurpatum est..
Quo sententiarum nexu constituto, quod in commissura legitur ræler illud subob- scurum ante Scholiorum nostrorum aetatem ex rellor i. e. drœrellor ortum esse pu- taverim. Nam 41 duxo„surgens dies“, ut, hoc ordine atque intellectu, exqui- situm et nervosum et ineptiori librario cum ad corrumpendum facile tum ad intelle- gendum difficile, ita prorsus tamen Sophocleum— nam in Electra liov relorros le- gimus—, eadem opera facit ut imago Martis in Orientalis undas repressi planius ac facilius transeat ad alteram imaginem, de die qui oritur et aggreditur ea quibus Nox perpercit petitam. Addo quod corruptela si casu facta est ex omissa antiquitus liqui- darum geminatione facilius videtur explicari, reputanti simul quam exiguo inter se discrimine seiungantur terminationum El et OW sive semiquadratae scripturae sive
compendia. II.
Sequitur hoc carmen oratio Oedipi coram Thebanis habita, de qua nuper acu- tissime inter viros doctos in utramque partem ut disputatum, ita adhuc sub iudice lis est.
Primum hoc teneo, esse illam orationem non tripertitam, ut Classenio visum est, quem Francofurti scribens primum honoris caussa nominatum volo, sed bipertitam. Prior pars eis tantum admonendis atque exagitandis inservit qui huius sive conscii faci- noris sive administri, sive denique auctores fuerint; altera ad omnes cives eosque delicti immunes pertinet hortaturque eos ut cunctos, iniuriam qui aut noverunt aut ipsi fecerunt, occultatores perquirant atque investigent. Ex horum autem numero eos
quos Rex antea allocutus erat exceptos esse per se intellegitur. Quae οςαονοα ratio


