quidem et poeta digniora contraria nanciscemur, sed de tota re nihil proficiemus. Omnia illa ad unum cum intellegendi tum coniiciendi temptamenta eodem vitio laborant. Usque enim desideratur propior horum verborum cum antecedentibus coniunctio, usque vapulet poeta, qui diris Martis detestationibus ieiunam illam et quasi elumbem caussam „nam omnes si non nocte tamen interdiu morimur“ interseruerit. Hinc proficiscenti non dubium erit quin interpretando demum atque totius loci perpetuitatem attente considerando ad veram illius rälet rvel explicationem vel emendationem perveniri queat. Et hanc quidem viam, quum monstrasset G. Hermannus: „ut dicam quod sentio, suspecta mihi est librorum scriptura, idque non solum quod illud rele, quoquo se quis vertat, satis inutile vocabulum est, sed etiam quia totasententia parum apte hic posita videtur, nisisit in ea, quod disertius ad illam quam finxitpoeta Martis personam referatur“, 4 a ceteris fere neglectam esse magis etiam demiraremur, nisi accidisset, quod saepe in Hermannianis accidit, ut vir ille immortalis, etsi non solum infinita doctrina sed etiam acutissimo sensu eius quo opus erat praeditus, tamen, quum aut proxima non videret aut litterarum antiquarum formas earumque vicissitudines atque affinitates minus curaret, ipsum verum non inveniret. Is enim quum Huνε⁵ ydo.„cunctatur enim“ con- ſiceret, volebat nexum efficere sed non effecit, immo asyndeton parum probabile incon- cinnitatemque structurae verborum addidit, alienum et languidum quod in verbis „plurimi si non noctu tamen interdiu moriuntur“ inest non removit. Neque felicior is fuit qui Hermanni coniecturam secutus proposuit relet„⁴o. ei riurd, quod voluit esse „nam ille conficiet nos“, sed magis etiam ob ellipsin accusativi inconcinnus.— Ut meam sententiam aperiam, non recte Erfurdtius Martem tamquam belli deum in Thra- ciam, tamquam pestis in mare revertere iuberi putavit, nec melius alii diversissima maria inani tantum enarrationis ornamento inservire crediderunt, ut proiiciendorum in mare i. e. procul habendorum malorum desiderium eo expressius significetur, sed con- sulto sibi opponuntur occidentis et orientis partes, quando de duplici calamitate, de diurna nocturnaque hominum clade, agitur. Vide quomodo verba procedant. Chorus quum ab initio strophae invasionem pestis sub imagine Martis bellatoris descripsit,
mox amplificata imagine personatum deum ita quasi dispescit ut haerere se fingat,


