— 2—
ad finem noctis interpretandam et ad aoP= applicandam esse censemus, quarum interpretationum nulla ne sermonis quidem usu comprobatur, quid tandem lucramur? Nihilo minus illa verba interiecta quum nihil quae ad Martem pertineant afferre vide- antur utrimque male cohaerent et ut nimis generalia per se frigent. Nam haec est interpretatio Scholiastae Lipsiensis: 1
Usque enim, si quid Nox dimiserit, id Dies invadit; quam in peius etiam corrupit Elmsleius, quum„omnino“ substitueret, quod et per se languidum et in hoc genere carminum atque in principio enuntiati positum intole- rabile est. Neque alter Scholiastes melius:
Usque ad finem suum si quid Nox servaverit, id interdiu perit. etiam si recesseris ab eo quod ex duæe(vel—H εᷣεαe quod est in singulos dies, singulis diebus, quotidie) pro 4ε οαα usurpatum haut facile reperias. Fac autem ab his seorsum sentiendum esse, ut rele cum pondere praefixum ad eum dativi usum referatur, de quo nuper in annotatione Pindarica egimus explicatius, terminalem dico, qui ut lyrico potissimum fervori aptus ac licitus haut raro interpretibus cuiusvis aetatis fraudem fecit. Deinde fac ros eodem quasi pondere prolatum poetae idem valuisse cum rlεέ ⁴ϑασςσοσ, denique admitte ea' uce pro uε πμαν dictum esse. Iam sensus:
Ad mortem enim, si quid Nox missum fecerit, id interdiu(vel: hoc
ipso qui sequitur die contiguo) graditur. tam videtur esse poeticus quam futilis plane atque inanis adverbiascente räle. Atta- men quis credat, tantam insolentiam verborum a prudenti poeta, ut qui vel in ipsa lyricae orationis elatione atque altitudine intellegi voluerit, non esse reformidatam? Quis non idem sentiat de interpretamento:
Fini si quid nox permiserit,
„quo perfectio intellegatur morbi mortifera“, quod a G. Hermanno indicatum et alio- qui tolerabile tamen obscuro est obscurius?— Reiectis his vulgatae scripturae inter- pretationibus, quales vel factas ésse vel fieri posse video, si raler vel cum G. Her- manno in reler' vel cum Martino in—νe vel(quae mihi primo oculorum contutu occurrebant) in olld(longa nox per quam doloribus et calamitatibus conflictamur)
aut in 7o*νι(ut sibi opponantur ⁴α‿ et u i. e. 6⁷) commutaverimus, paullo fortiora


