18 2
ille recentissimae philosophiae inventor et princeps, euius fama et auctoritas proximis annis maxime increbruit, novam philosophandi ingressi essent viam, effectum est, ut multi gymnasiorum magistri, usitato docendi modo reiecto, disserendi rationem ab illis profectam in gymnasia transferrent librosque in usum tironum verbis contexerent a vulgari consuetudine remotissimis. Res eo deducta est, ut, repudiato prisco illo plane et dilucide eloquendi genere, perverso sermone perplexoque utentes et obseure dicta aucupantes honestissimam sapientiae speciem edere sibi viderentur, et quicquid ab ista sententiarum et verborum granditate et splendore reeederet, tamqquam obsole- tum et contritum contemnerent. Quae consuetudo in omnibus minimis rebus Ilegelii vestigia premendi in multas Germaniae, praecipue Borussiae, scholas invasit, ubi non Pauci reperiuntur magistri, qui eum, ceteris omnibus omissis, tamquam unicum ipso- rum ducem venerentur, seque ita ad eius arbitrium finxerint, ut nihil antiquius habeant quam ut omnia sua vel dicta vel seripta orationis contortionibus et calamistris exornent ³6).— Sed ne quis nos summi illins viri egregia merita parum intel- lexisse opinetur— si magistri, inprimis ii, qui sunt aetate minores, adl eius philo- sophiae studium se conferunt, in qua optima sunt reconditae exquisitaeque doctrinae subsidia, nihil sane est, quod vituperetur. Aliud enim est, ipsum proveecta aetate veri- tatis latebras adire, aliud docere, quod discentium intelligentiam excedat. Ut taceam de hominibus hebetioris ingenii, qui philosopbhorum verba sermonibus iactant, senten- tias non assequuntar; adde, quod plerique in ejusmodi studiis exercitati verae se solos sapientiae Gnaros esse sibi persnadent et ita inani tument superbia, ut ipso nomine, quod a grarissimo philosopho ductum suo sibi iure imponi volunt, ad omnes res bene docendas instructissimi, denique teretes ac rotundi, ut ita dicam, paedagogi et educatores sibi videantur. Ejusmodi doctores quid et sibi ipsis et discipnlis pro- futuri sint, nemo non intelligit. Quibus ne copia detur in hoc genere peccandi,
erfordert würde, nicht wohl zu verlangen. Ein wahrhaft philosophisch gebildeter und zur Leitung des philosophischen Unterrichts is jeder Hinsicht geeigneter Gymnasiallehrer ist immer ein sehr seltenes Glück. Ist aber auch ein solcher gewonnen, so ist es wieder ebenso selten, dass er sich, bei seinem Lehrerberufe, die ganze Freiheit, Unbefangenheit und Strebsamkeit erhalte, welche zu einer richtigen Auffassung und Behandlung philosophischer Gegenstände so unenthehrlich ist. Die Vereinzelung, das Beschränktsein auf Bücherstudium, selbst das Verhältniss des Lehrers zu seinen Schülern, denen er als einzige und höchste Autorität in Sachen des Denkens gegenübersteht,— diess Alles übt einen Einfluss auf die geistige Rieh- tung des Lehrers aus, welchem nur Wenige widerstehen; er wird einseitig, für gewisse Ansichten ein- genommen, gegen andere absprechend und unduldsam. Bei dem theologisch gebildeten Lehrer komme hierzu die gehr natürliche Rücksicht auf seine Hanptwissenschaft; bei dem Plulologen eine Vorliehe für diejenigen Ideen und Systeme, welche in dem classischen Boden des Alterthums wurzeln, eine Gleich- gültigkeit, wo nicht gar Abneigung gegen die neueren Schulen.“ 1
³⁰) Non attinet magistres illos et scriptores quosdam vominare, ne odia et simultates moveamus. Sed res vera est, etsi non omnes in tantam errorum perversitatem delapsi sunt, quibus implicatum videmus Rud. Döhnium quendam, qui disputationem, qune inscripta est: De speculativo logices Platonicae principio, ad honores in philosophia summos, ut aiunt, rite consequendos Gryphiswvaldae a. 1343. seripsit, cnius censura in commentariis menstruis a Caesare et Bergkio Marburgi editis(a. 1847 m. Mart. N. 26) his verbis reperitur:„Das Latein dieser Abhandlung kann ohne Zunückühersetzung in Hlegel'sches Deutsch kaum verstanden werden.“ 84


