multos per annos in scholis et in scholasticis laboribus versatus, qui non conſiteatur, se quotiescunque publicae vel etiam domesticae calamitates ipsius animum akllixerint, nullo alio loco malis et doloribus magis levatum se sensisse, quam in ſechols, et inde plerumque tranquilliorem et laetiorem domum reversum esse, quam domo abierit?“ Talem vero magistrum illa sequetur laus immortalis, de qua in extremo programmate eodem, quod ultimum a septuagenario scriptum tamquam eygnea ejus fuit vox et oratio, se ipsum sequutura quasi divinavit:„O quae laus major scholarum esse potest, quam si viri, qui inde a juvenilibus annis in scholis vixerunt, innumeris oneribus et aerumnis hujus vitae exereitati, sed numquam oppressi, numquam animum despondentes, numquam rectae conscientiae consolationibus destituti, nihil adversum admirantes aut horrentes, proborum caritate exhilarati et improborum vel insipientium reprehensionem sper- nentes, sereno animo in vitam ante actam respieientes laeti quod superest
vitae, agunt et juvenum, qui ipsorum discipuli et alumni sunt aut fuerunt,
in praeceptores suos amore gratoque animo ac parentum eorum benevolen- tia et amicitia sempiterna, patriae denique assensn et omnium proborum
laude gaudentes, tranquilli et beati munere suo decedunt.“Ü“ Talem enim
magistrum aut numquam aut rarissime de moribus puerorum nunc quidem corruptissimis et depravatissimis deque ingrato eornm et impio animo
querentes audimus; quod fere in eos cadit, quibus illa L. Senecae(de
beneff. VI, 16) dicta videntur:„Medico si nihil amplius quam manum tangit, et me inter eos, quos perambulat, ponit, sine ullo affectu facienda vitandave praecipiens, nihil praeter mercedem debeo: ne praeceptorem quidem habeo, cur venerer, si me in grege discipulorum habuit; si non putavit dignum propria et peculiari curaz si numquam in me direxit animum, et quum in medium effunderet, quae sciebat, non didici, sed excepi;e— neque vero in eum, de quo idem eod. loco:„qui in docendo et laborem et taedium tulit; praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua justillavit et tradidit, hortando bonam indolem erexit,
ingenium latens et pigrum injeeta, ut ita dicam, manu extraxit; nec n
sciebat maligne dispensavit, quo diutius esset necessarius, sed cupiit,
4


