— 21—
4
igitur ad eorum aetatem et intelligentiam explicatun difficiliora sunt, in Praesens tempus sinat jacere, satisqque habeat interdum sententiam seriptoris vernacule reddidisse, hoc usus solatio, quod multa sunt in seriptis veterum ipsis viris doctissimis, qui omne studium in veteres seriptores bene intelli- gendos contulerint, impeditiora et obscuriora. Cavebit denique, ne scriptore aliquo legendo ad pueros in praeceptis tantum grammaticorum abutatur exercendos; id quod a consilio, quo veteres linguae docentur et discuntur plane alienum est. Exercitationes autem latine seribendi ita instituantur, ut imprimis sermonem quotidianum, epistolicum et historicum discant pueri; neve exercitationum latine loquendi ex seriptoris graeci vel latini intellectu difſieilioris interpretatione sumatur materies et argumentum; utpote quod in philologicis modo seminariis fieri soleat; graecos autem scriptores converti in latinum omnino non probari posse arbitror; ad scriptores enim accuratius intelligendos nihil conferre, latinitati puerorum plurimum obesse videtur. Nemo enim nisi si quis utroque sermone optime, ac latino ut patrio utitur, graecum in latinum eonvertit, ut vere latinum habeatur; verbum antem pro verbo reddere, vitatis tantum magnis peccatis, plane barbarum existimandum est.
Sed jam ſinem facio seribendi, ne ipse 1⁰0 ν6εν æxy oblitus videar; programma enim seribo, non librum. Sit igitur hoc extremum: Magister licet omnibus instructus artis paedagogicae praeceptis atque prae- clara eruditione doctrinaque ornatus, nihil proficiet in pueris educancdis et institunendis, nisi illa quam diximus patientia usus omnem laborem in hoc ipsum studium contulerit et paterno in pueros perfusus amore nusquam libentius quam in schola versatur. Qualis fuit C. W. Snellins, hujus gym- nasii quondam director, ex cujus programmate, quod inscriptum est:„Noli mirari“ haec hoc loco mihi describere liceat: In temporibus inquietis et turbulentis schola securus est recessus et tutum suffugium, ubi a ceteris rebus mundanis, caducis, fluxis et mutabilibus separati nec publieis nec privatis acrumnis aflligimur; schola est locus, ubi docentes et discentes meliorum hominum e saeculis elapsis recordatione praesentia mala quantum fieri potest consolantur vel planc obliviscuntur. Et qyuis est paedagogus


