de religione, philosophia, geographia, historia naturali, politica, litteraria, physiologia, mathematica; fari legendis veteribus Graecorum et Romanorum scriptoribus. His enim cognoscendis non solum graecam et latinam linguam diseunt, ut aditus in sacrarium quasi litterarum graecarum et romanarum ipsis aperiatur,— quod ipsum per se magnum et praecclarum;— sed graeca et latina in germanicum trausferendo, ut initio verbum ex verbo exprimatur, tum propius ad sermoni⸗ germanici veros usus accedatur; denidue primo dicendi colore magis magisque immutato, gratia et suavitate quantum fieri possit servata, expedite et perfacile currat oratio, id quoque assenquemur, ut lingua sua discipuli commodissime utantur, quo nihil homine, qui doctus atque eruditus et esse et haberi enpiat, dignius, neque ad varia vitae negotia et officia magis necessarium esse potest. Praeterea, quod quidem haud minimi aestimandum, veterum scriptorum lectione et interpretatione historia hominisque natura melias cognoscitur, atque ad veram intelligentiam elegantiamque conformantur ingenia; sunt enim seripta Graecorum et Romanorum exemplaria quasi ad imitandum propo- sita, quae nullam aetatem non modo non exsuperaturam, sed ne consequu- turam quidem esse ii, qui de his rebus judicare possunt, satis docuisse videntur. Igitar in hac omni linguarum docendarum ratione hoc praceipue spectandum est, ut promptam et expeditam cogitandi, dicendi, seribendi
facultatem assequantur diseipuli, quod ut recte fiat, magistrum necesse est
habere accuratam et exquisitam animos ae mentes puerorum exeolendi scientiam, quae nisi subtili naturae et indolis animi humani cognitione com- parari non posse, non opus est disputatione. Cavebit igitur magister, quem volo, ab illo vanae gloriolae honorisque studio, quo haud paucos teneri magistros dolendum est, doctrinae ostentatione admirationem sui pueris injiciendi; cavebit ab illa opinione, qua ducti omnia sibi magistri in vete- rum scriptorum interpretatione singulatim interpretanda putant, ut in loco explicatu diffieiliore unam vel duas horas totas inhaerescant. Modus adhi- bendus est; opera veterum seriptorum non pueris, sed viris omni doctrina eruditis scripta esse quis est qui nesciat? Quam multa sunt in operibus Sehilleri, Goethii, aliorum, quae ab adolescentulis non intelligantur! Quaa
3


