Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

matis? Nonne hoc ipsum summae arrogantiae est? Dona verha quaeso! Nos enim magistri, quorum ita fert munus, ut nisi officio deesse malumus, litterarum progressus acri et attento animo sequamur, quo neglecto verendum est, ne a discipulis superiorum ordinum ipsi docendi videamur; nos igitur facile nobis persuademus, quotidie addiscendum esse, neque quoad vivamus, hoe quasi tirocinio nos perfungi. Itaque neque sapientiam tamquam privilegium quoddam vindicamus, neque pueros eam a nobis doceri perbibemus, sed fundamenta tantum jacere studemus sapientiae satis firma, quibus nixi cultum animi continuare possint. Sed ad propositum revertamur. De institutione antem artium, quae ad usum et necessitatem vitae communis pertinent hoc imprimis praecipiendum videtur, ut sumamus materiam puerorum, qui docentur, aequam viribus; ut etiam atque etiam reputemus,quid ferre recusent, quid valeant humeri, ut jam nune dicamus jam nune debentia diei, pleraque diſferamus et praesens in tempus omittamus. Scholarum enim litterariarum discipulis hae artes non tam accurate et plene tradendae, quam hoe fit et ſieri debet in scholis realibus, quas dicunt, vel technicis;neque enim omnia utor enim Zumptii verbis quae ad naturae cognitionem et scientiam pertinent, ad Chemiam et eas partes mathematicae, quae artinm popularium causas rationesque persequuntur; porro geographia, quae politica et statistica vulgo dicitur, linguae recentiores, alia, nec possunt ob temporis brevitatem in scholis litterariis doceri, nec debent, quandoquidem nondum ita possunt doceri, sicnt accurata doctrinae ratio postulat. Atque hoc ideo videntur monendi, qui res ad vitam communem pertinentes docent magistri, quod etiam nunc haud pauci reperiuntur, qui illadne quid nimis obliti, temperare sibi non possunt, quin aut in dubium atque omnino non probandum cum scholis realibus vel technicis descendant certamen; aut quae in academiis docentur praecipiant; quem in errorem duci videntur aut amore et studio ejus, in quo ipsi versantur litterarum generis, aut nimia in singulos cognitionis et scientiae imprimis eupidos indulgentia discipulos. Neque vero excellen- tibus, sed mediis ingeniis metienda est institutio publica.

Sapere igitur pueri docentur ea, quae ratione suscipitur institutione