— 26—
posset, universa transfundere: ingratus sum, nisi illum inter gratissimas necessitudines diligo.“ Igitur optimus quisque magister minime de puerorum moribus queritur; sed— utar enim proverbio germanico—„ut rota quaeque plaustri pessime constructa est atque inutilissima, ita maxime strepere solet.“
Reliquum est, ut examen publicum et annua sollemnia gymnasii nostri indicam, quibus celebrandis ut quicunque litterarum studio et juventuti litterarum studiosae favent, interesse velint, ea qua decet observantia oro rogoque.


