— 17—
IHaud diffciles haec res habere videtur explicoatas. Primum omnium def- niendum videtur, quid sit, quod dicimus saeculi ingenium; quaenam igitur res huic nomini sit subjicienda. Ingenium seculi est summa earum rerum, in quas aetas aliqna omnem mentem omnesque cogitationes confert atque studia; quarum igitur ea aetate summa est vis et efficacitas. Cognoseitur autem tum ex seripturae genere, quod enique aetati maxime probatur; tum ex dictis factisque virorum, quos multitudo duces et auctores sequitur; ex omnibus denique, quae e re sua putat major pars hominum; quihbus vel eſfectis vel immutatis vel evitatis vel sublatis vel eversis verae humani generis salati consultum fore sperant. Nostrae quidem aetatis ingenium ita fere videtur, ut homines majorem fere sibi vitae civilis et rei publicae gerendae quaerant libertatem; ut aequo parique jure eives eum eivibus vivant, et quae eivis qguisque velit et sentiat litterarum formis exseribi liceat. Praeterea hoc etiam maxime proprinm esse videtur hujus aetatis naturae atque rationi, ut homines enjusque generis quaccunque per rerum naturam admittuntur consociationes ineant, ut quae singuli nequeant con- sociati asseqquantur. Quo consociandi studio licet antiquitus Germanorum ingenia ducta esse doceat historia, his tamen maxime temporibus moveri homines neminem jam ignorare arbitramur. Exstant enim hodie consocia- tiones philologorum, physicorum et medicorum, causarum actorum, bibliopo- larum, medicamentariorum, saltuariorum; eorum, qui negotia quaestus causa tractant, negotiatorum, artifieum, opiſicum, agricolarum; eorum, qui con- suetudinem potionibus fervidis immodice fruendi, et qui immanem in bestias saevitiam proponunt sibi tollendam; matronarum aidl aegrotos vel egenos pecunia aut medicamentis aut cibis sublevandos; consociantur homines ad monumenta virorum magnorum constituenda; ex communi consensn prin- eipum populorumque Germaniae portoria jam non in singularum eivitatum, sed ipsius Germaniae exiguntur ſinibus, quique inde redeunt fructus ad numerum hominum in singulas civitates dispensantur; magna per omnem Germaniam facta est consociatio, ut conventibus christianorum evangelicorum, qui minus commode sacris interesse possint, facultates parentur, quibus aut
sedes sacrae reſiciantur vel aediſficentur, aut majus sacrorum antistitibus 3


