Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

16

quibus res venales vehuntur, ab urbibus majoribus forisque rerum venalium

maxime celebratis, multae quidem morum antiqyuorum exstant reliquiae; attamen veram eorum propriamque signiſicationem, quod vitae minus con- junctae sunt, ab hominibus ipsis, qui iis utantur, plerumque ignorari constat. Liberalium autem doctrinarum et ingenuarum seriptores Graecorum et Romanorum nobis duces et auctores sunt, ut, qui aliquid in his artibus conseqni et efficere voluerint, etiam nune non possint, quin interiora et recondita in illos impendant studia. Ex his dissimilibus atque adeo diver- sis partibus quasi in unum conjectis et fermentantibus, vetera enim ejiciuntur aut immutantur, nova creantur, quid tandem evasurum sit, quis est, qui statuere vel affirmare audeat? Situm est hoc unice in recon- dito dei optimi maximi arbitrio, cni mille anni sunt instar unius diei; qui indolem atque naturam hominum ita instituit et temperavit, ut nunquam eodem statu consistat, sed usque moveatur, nec umquam in altiorem gradum sapientiae et felicitatis non contendat. Ceteris igitur assidue et continenter progredientibus qui gradum non aequet, relinquatur et qnasi regrediatur necesse est; et quum educatio atque eruditio puerorum ad praesentia et instantia ſingenda sit et accommodanda, praeceptori atque magistro pro- gressus vitae humanae cognitione capiendos, neque quidquam, quod ad artem educandi, erudiendi, docendi pertineat, negligendum esse apparet. Itaque ferre videtur ludi magistrorum munus, ut discipulos pro saeculi ingenio educare, instituere, docere studeant. At multi, nec ii plane con- temnendi viri, hoc ipsum saeculi ingenium acerrime reprehendunt, omnes-

que bonos, quippe quibus, si quae summa habeamus generi humano in

diserimen vocentur, ea toto animô tuenda sint, ad illud impugnandum et quoad ejus fieri possit, delendum implorant et quasi evocant. Alii contra cum nobili quadam superbia saeculi nostri ingenium summis laudibus cele- prant, atque gloriantur in co, quod ei se applicent atque adjungant; ita enim optimum quemque officii sui partes maxime implere; hac sola ratione genus humanum ad illa majora, ad quae genitum sit et conformatum, per- duci posse arbitrantes. Unde haec dissensio? Utrorum magister sequetur sententiam? Saeculine ingenium fovebit ae ebitur, an insectabitur?

1