Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

snae scriptoribus, poetis, oratoribus; atque cives, quum iis, quibus nostrates ordinis plebeji domi vel in agris detinentur negotiis et laboribus vacantes, servi enim haec omnia curabant, plurimum temporis foro, judiciis, theatris tribuerent, adeo exercebantur et acuebantur eorum ingenia, ut justissimi, incorruptissimi et severissimi evaderent sermonis integritatis jndices. Patriis autem moribus et institutis magis magisque labantibus quum liberae anti- quitatis civitates ex libertate in regum dominationem mutarentur, tum publicae instituebantur scholae, quibus impendenti morum ruinae obviam iretur. Frustra! nequidquam enim arborem seneseentem irrigaveris; breve fortasse nescio quod tempus ei propagaveris; ut de novo pullalet laetosque ferat fructus nunquam perſicies. 1

IIodie res longe aliter se habent, quam apud Graeeos et Romanos; omnis enim aectatis nostrae Germanorum eruditio omnisque vitae cultioris ratio non est peculiaris quaedam atque propria, quae ex solo gentis nostrae orta sit ingenio; sed stirps ejus et fundamentum positum est in aliarum gentium litteris et instituatis, imprimis Graecorum et Romanorum, lieet ingenio gentis Germanicae temperatis. Religionis nostrae, doctrinae ehri- stianae, quam proſitemur, principium et fons non ex majorum nostrorum memoria ducitur, sed ad populum quendam Asiae ne longinqua quidem Germanos contingentem cognatione refert originem, atque id ipsum proprium habet, ut non unius sit populi, sed omnibus totius orbis terrarum gentibhus destinala; neque vero ipsius ea, qua praecepit auctor conformatione, utimur; tantam enim temporis cursu factam esse satis eonstat ejus commutationem, atque quae principio una esset, tot in sectas distractam, ut, nisi adieris fontes, primam ejus formam cognoscere nequeas. Porro jura nostra et institata publica maximam partem debentur Romanis; rei poblicae ratio atquc procuratio, vectigalium ceterorumque fructuum publicorum administratio ex principiis Romanis, Germanicis, Italicis(mediae aetatis), Francogallicis composita et mixta est; mores superiorum ordinnm nostrorum adeo mutati et depravati moribusque eorundem ordinum aliarum gentium adeo sunt similes, ut vix quidquam singulare in iis animadvertamus; contra apud homines inferiorum ordinum, qui remotiores sint ab itineribus ſluminibusque,