Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

monitio acerbilate, deinde ut objurgatio contumelia careat; verba enim acerba et contumeliosa exasperant, non corrigunt; neque tamen humanitas nostra omnino carcat severitate quadam, ut animi commoveantur, et prae- cepta in visceribus quasi audientium haereant. Sed satis verborum fecisse videor de educatione; jam videamus, quatenus illud Tri⁹σι οασσααdeν et quod co inelasum esse diximus M dèv dyxy valeat in pueris erudiendis et instituendis. 2.

Sapientes omnium temporum judicaverunt, gravissimum esse negotium educandi, quum, qualis quisque fiat, assuescendo fiat et discendo, et maxima sit per omnem vitam vis et efficaeitas affectionum et notionam, quibus quis a prima aetate imbutus fuerit; et utro id modo curctur reipublicae interesse quam maxime debeat. Nulla vero ne cultissimarum quiĩdem gentium alias cogitabat de hoe negotio ad artis formam revocando; nullae erant scholae publicae, nulli magistri, qui salario publice dato pueros educarent et insti- tuerent; linguas et litteras peregrinas doceri pueros et adolescentes integris etiamtum moribus et iastitutis non modo non aptum et necessa- rium ad actatem puerilem informandam habebatur, sed legibus etiam vetitum erat, utpote quo adolescentium animi a moribus domesticis abalienarentur atque ipsi pejores evaderent cives. Omnis enim respublica nitebatur moribus et institutis a majoribus traditis; ergo his servandis stabat respublica, süblatis corruere eam necesse erat. Educatio igitur plane erat gentis enjusque propria; Atheniensis nihil nisi Atheniensis, Romanus nihil nisi Romanus et esse et fieri debebat; ad hoc spectabat omnis corporis et animi cultus. Civi bono erat opus corpore robusto et in armis exercitato, ut belli labores perferre patriamque tueri posset; hoc dabat palaestra; pueri manci ac debiles exponebantur. Civis bonus patriae, civium, reipublicae amans esse debebat; quae quum ita essent conjancta et quasi mixta, ut ne cogitatione quidem possent sejungi, amantissimum esse eum oportebat institatorum patriorum, quae consuetdine civium et usn forensi discebat; neque vero ita, ut sola memoria teneret, sed ut toto animo totaque mente. lis coaleseeret, omnemque vitae suae rationem ex iis institueret. Item sermonem patrium edocebantur pueri legendis et audiendis optimis gentis