Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

conciliatis consequi non possumus. Neque vero hanc caritatem tenellum erga cos amorem simulando, neque vitiis eorum moribusque pravis nimis indulgendo excitamus id, quod contemtionem parit; sed summa in singulos aequitate judicioque incorruptissimo; neque his verbis eam, quam plagosi Orbilii omnium temporum consueverunt subjici volo notionem, ut post- habita omni misericordia et humanitate in omnes discipulos aequa et con- stanti utamur severitate, qua re timorem moveri, caritatem exstingui necesse est; sed hoc dico: magistro quidquid delictum vel peccatum sit, culpam ita. aestimandam modumque poenae ita statuendum, ut erimen gratiae quam maxime vitetur. Quod ego quidem diffcillimum judico; discipulos enim constat plerumque melius inter se nosse et intelligere, quam id a magistro fieri possit; unde huie existit periculum, ne aut propter judieii imbecilli- tatem derideatur, aut propter nimiam severitatem in odium ineidat. Prae- terea nullam partem officii licet laboriosissimam molestissimamque deserendo discipalis ostendat, plurimum sua interesse, ne ipsis anni pueritiae et adolescentiae, qui nullo pretio redimi possint, frustra transeant, neve paren- tes sumptus in ipsorum educationem institutionemque frustra impendant. Nisi Ime via discipulis, ut officia sua praestent persuadere potueris, neque lasciviae et petulantiae indulgendo, nedue nimis severe agendo, neque saepe de moribus praccipiendo quidquam profeceris; discipulis enim aut ludibrio fueris aut odio aut taedio. Praccipuum vero adjumentum bonae educa- tionis comparari censeo pudore jam a prima aetate in animis excitando; quem enim non pudet rerum turpium, de ejus salute desperandum est. Pulchra igitur atque decora non solum ut praeter cetera omnia colenda, observanda, diligenda, verum etiam ut honoriſica et quibus quis super ceteros excellat; turpia vero et indecora ut quae quam maxima afficiant eos, qui committant, ignominia depingantur; discipulos cohortemur, ut quae faciendi necessitatem iis imponere nobis liceat, ea ne inviti faciant, quod solum homine ingenno, qui optimis studeat artibus, esse dignum. Sed a nobis quoque discipulorum pudori diligentissime parcendum, atque in admonitionibus et objurgationibus tenendum, quod Cicero lieet in alia causa praecipit:Omni hac in re habenda ratio ac diligentia, primum ut.