Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

modabit ad varia vitae munera recte fungenda. Haec autem omnis ratio educandi partem facit philosophiae, et continetur philosophia practica sive activa et psychologia, quarum altera finem ipsum educationis et institationis docet, altera observatione ingenii et animi humani viam atque rationem, qua hunc finem assequamur, atque pericula in gravissimo hoc negotio innu- merisque impedito difſicultatibus evitanda. Igitur diligenti et accurata ingenii humani cognitione opus esse existimamus educatori atque magistro, ut educatio bona sit, et prospere succedat. Praccipunm antem est, ut alumnorum habitum, affectiones, motus animorum et voluntates, denique quid de vita sentiant, cogitatione complecti studeat; ut se ipse perspiciens totumque tentans tota mente prima actatis tempora repetat, et quasi in puerorum animos descendat. Tum intelliget, educalionem non docendo absolvi, sed assuefaciendo et instituendo, neque pertinaciter contendet, ut pueri vitam ad subtilia quaedam et acuta philosophiae praecepta dirigant, solam- que rationem sequantur, nec aspere irascetur, si quid multitudinis ducti auctoritate peccaverint; quas enim perfecti philosophi virtutes esse judi- camus, animi consfantiam, temperantiam, continentiam, eas omnes longissime abesse scimus ab intelligentia sensuque eorum, quorum tam facile movean- tur animi, uat quasi cera imprimantaur atque iis, quae a sensibus percipiun- tur, acerrime pellantur. Itaque quum homines educentur consuescendo, primum esse debet, ut animi puerorum sensu pulehri atque decori imbuan- tur; quod quidem, qunm ea puerorum intelligendi et judicandi maturitas neque sit neque esse possit, non eos de vi atque natura pulchri et decori edocendo, sed summam omnium rerum turpium aversionem summumque fastidium prae nobis ferendo assequimur; bona enim consuetudo est virtus; consuetudo altera natura. Et profecto plerique homines, ne dicam omnes, assuescendo et imitando educantur; ut vir, eujus omnis vita in rebus honestis versatur, vel mulier propter nervos infirmissimos clementissime et indulgentissime tractanda primis actatis temporibus inter Botocudos trans- lati haud dubie carnem hostium occisorum summa cum voluptate comede- rent. Sed tantam apul discipulos auctoritatem, ut libenter faciant, quorum causam atque rationem nondum intelligant, nisi animis corum nobis-