Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 11

reperiri vel dari queant. Fit enim nonnumquam, ut omnem laborem et optima consilia frustrentur naturae difficiliores, et sunt rursus alii feliciter nati, qyui sibi in formando animo plus multo debeant, quam aliis. Ergo etiam hie illud valet Quintiliani: Ubi deest ingenium, praecepta nihil pro- derunt; atque ut poetam et quemvis artiſicem, qui arle sua antecellat aliis, non ſieri, sed nasci putamus, idem de formatore morum et magistro asse- verandum est. Sed de optima pueros et adolescentulos educandi instituen- dique ratione multi eorum, qui hanc ipsam proſitentur artem, ejusmodi pronuntiarunt opiniones et sententias, ut, nisi forte satiram vis scribere videri, eas enumerare nequeas; sunt enim perversissimae, inanissimae, futilissimae, ut illi homines, cum bono agant animo, vere insanire videantur. Jam vero his omissis nihil enim refert eandem cantflenam sexcenties canere surdis auribus quid ipse de his rebus sentiam paucis explicabo; non quo existimem, nova quaedam atque inaudita in medinm me proferre posse; exstant enim multa atque praeclara de scholarum institutione prae- cepta virorum, quibuscum tantum abest, ut me comparare ausim, ut multa me ex eorum seriptis didicisse libenter et aperte fatear; sed quoniam alter et vigesimus hic agitur annus, quum ego vixdum duos et viginti natus annos omnem operam meam omnemque laborem in disciplinam pucrorum et adolescentium impendi, non arroganter fecisse mihi videor, si in libello, qui non tam praeceptoribus et magistris, quam aut iis, qui quum liberos aut ipsi erudiant et instituant, aut pracceptoribus publicis tradiderint vel tradituri sint, aliqnid de rebus paedagogieis audire vel legere eupiant; aut iis, quorum ita fert munns et officium, ut in res secholasticas consilia sua et cogitationes imprimis referant; aut iis, qui licet non ipsorum causa aga- tur, scholasticis rebus faveant, destinatus est, quae mihi probata sunt expe- rientia, ea, qua decet observantia et verecundia proposuero reputanda et examinanda.

Omnis educatio ad corporum animorumque cultum humanitatemque spectat. Atque hane culturam oportet esse aequabilem, hoce est ita, ut nulla nec corporis nee animi vis in detrimentum ceterarum exeolatur: homi-

num igitur ambiguae aetatis indolem ae vires exercitabit, nutriet et accom- 3 2*