Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

quod liberi uno eonsilio educandi sunt a parentibus, qui saepissime non idem de vita sentiunt; quo fieri necesse est, ut qunm in animo habeant liberos optime educare, exitus saepissime nequaquam ex sententia eveniat. Quare ne nimium spei in amicitiae et matrimonii ponamus conjunctionibus, neve admiremur, quod liberi parentum cetera honestissimorum egregiam, quam hbonae indolis spem dederant, haud raro frustrantur. Quae enim summae harum conjunctionem perfectionis animo et cogitatione concipitur species, eam usquam terrarum effici imbecillitas humanae naturae vetare videtur.

Ergo nostri cognitio hoc efſicit, ut simus legibus rei publieae audientes et obedientes atqque a novarum rerum studio aversi, mites, patien- tes, lenes, indulgentes; et quum nos ipsos cognoscendo intelligimus, enm, qui non integrae solidaeque sit libertatis, ut ad sunm vivat et agat arbi- trium, omnino sperare non posse, ut umquam perpetua fruatur felieitate, fortes quoque reddimur animusque affertur ultima experiendi atque vel vitae adeundi periculum ad libertatem nostram tuendam integreque conser- vandam. Vera igitur nostri cognitione quatuor illae nobis existunt partes, ex quibus omnis ducitur honestas officiumque, justitia, prudentia, moderatio, fortituda, quas ad nos beatos reddendos solas valere sapientissimi omnium temporum homines existimaverunt. Ita euim docemur illud sequi naturam, quod Cicero landat(de ſin. III, G): ita illud nil admirari, quae ex sententia IIoratii(epist. I, G) prope res una est solaque, quae nos possit facere et servare beatos. 4 3

Venio nunc ad id, quod mihi tertium proposueram, quum de vi

atque natura sententiae, enjus interpretationem hic prae se fert libellus,

dicturus essem, et quid valeat in rebus scholasticis dijudicandis et consti- 1 1 tnendis paucis docere conabor. Quum in omnibus rebus, quae ratione et

cousilio agendae sunt, tum in pueris et adolescentulis educandis et insti-

tuendis interiore quadam animi humani naturae cognitione opus esse vide- tur, quum in discipulis, quorum quamqquam eadem omnium hominum natura est, ita tamen immutatam esse appareat partium animi et superiorum et inferiorum rationem, ut praecepta, quae ad omnes pertineant discipulos viz