— 19—
praestetur salarium. Atque ex hoc studio cum aliis consociandi etiam illae, quibus nunc laboramus, inter ecclesias christianas simultates originem ducere mihi videntur.
Sed quid haec ad scholas? His enim studiis atque multis novis
bene et utiliter inventis, ofſicinis eujusque generis ampliſicatis, machinis
vaporariis, viis publicis melius exstructis, viis ferreis, fossis navigabilibus, foederibus commercii causa cum externis nationibus initis societas et com- mercium praeclare sustentatur atque in immensum augetur, ut jam omnes bene sani persuasum habeant, praeter gymnasia et academias aliis quoque opus esse scholis, quae artium fovendarum causa constitntae iis, qui omne studium ad res gerendas et lucrum faciendum conferant, omissa, quae solis in litteris versatur disciplina, ad has, quas sibi sumserint colendas vitae rationes afferant facultatem. Neque vero illis, qui munera rei publicae obituri, vitam litterariam sequuntur, quae hujus temporis natura atque ratio flagitat, recusanda sunt, nisi forte ofſficio suo deesse et ab illiteratis scientia rerum ad rectam vivendi artem pertinentium superari malunt. Moderatores
autem universae rei scholasticae hanc aetatis rationem voluntatemque prorsus
non negligendam, sed omnem ejus habendam rationem sibi persuasisse ea, quae nostra memoria facta est declarat rei scholasticae immutatio. Auctus est enim et augetur scholarum numerus; plus aliquanto requirunt rerum publicarum curatores, quam quod alias sufüeiebat, cognitionis et scientiae tum a praecepteribus et magistris, tum ab ipsis discipulis; non enim jam litteras latinas et graecas bene nosse satis habetur, sed etiam ceterarum rerum, quae ad vitae usum pertinent, haud medioeriter intelligentes esse eos oportet; disjunctae sunt denique scholae; sunt praeter scholas litterarias, quae gymnasia dicuntur, scholae quaedam in urbibus majoribus constitutae technicae, in quibhus quae ad Praesentem usum et necessitatem vitae com- munis pertineant accuratius et plenius doceantur, juam fieri potest in scholis inferioribus, quae tamen ipsae auetae et ampliſicatac sunt, ac fieri debet in scholis litterariis. Est igitur mogistri, cui ad verum aetatis inge- nium informandi sint pueri, causas ac desideria, quibus diversa baec schola- rum genera sint orta, diligenter habere cognila. Utrum causae sint con-
.


