— 5—
esse pufanda sunt. Quae nobis cum animo cogitantibus, quidquid ad rei publicae rationes, ad mores et religionem vel sacra pertineat, qſuam maxime caute provideque atque ex enjasque temporis populique ingenio judicandum esse facile persuadetur. Rei publicae enim rationem non magis, quam hominis naturam ex libidine ſieri vel factam esse intelligimus, neque ad libidinem in alium populum posse transferri; sed ipso populorum ingenio effectam esse et effiei debere. Omnes igitur rerum publicarufn commotiones aut eversiones, ira stadioque vel libidine ae temeritate sive unius sive factionis effectas prorsus improbandas esse existimamus, licet major civium numerus utilitatem inde capere videatur; si enim concesseris, ut unusquis- que suam solius voluntatem ceteris tamquam legem obtrudat, numquam nobis quieta mente consistere lieebit; salutem vero communem, artes et litteras, nisi quieto rei publicae statu lacta capere non posse incrementa, nemo est, qui non intelligat.
Sed in nos ipsos inquirendo etiam illud assequemur, quod ego quidem semper hominis vere docti et eruditi esse judicavi, ut hominum de rebus divinis opiniones ac sententias leniter feramus. Et profecto, qui in se ipso expertus est, rem unam esse omnium difficillimam, de rebus divinis, quae nulla mente aut cogitatione capiuntur, ita sibi persuadere, ut omnis animo existimatur dubitatio, is non mirabitur, tam varias ac discrepantes de his rebus hominum esse sententias. An tu hoc non miraris, imo nonne etiam gaundes, a deo optimo maximo hominis naturam ita ſictam esse et conformatam, ut nemo alteri par sit et similis; ut alter alterum intelligendi prudentia aut ubertate quadam cogitationis aut rationis usu praestet; ut alter magis in activam, alter magis in contemplativam inclinet vitam, quod hac ipsa varictate sublata continui progressus ad illam, quam generi humano divino quodam consilio propositam esse pufamus assequendam humanitatem ne cogitari quidem possunt; in hoc igitur non offenderis, in rebus divinis omnes tuam sequi debere sententiam contendis? O bone, nude scis, non te, sed alios esse in errore? Tantane tibi est intelligentiae tuae ſiducia, at te unum putes verum illum habere Lessingii annulum? Tum demum hoe unobis persuadebis, ei quae beneficio hujus annuli contingere dicuntur


