Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

in rebus publicis, et civilihus et ecelesiasticis; tum quid in rebus privatis et domesticis; deniqjue quid in rebus scholasticis recte dijudicantis et con- stituendis valere nobis videatur; quod in co positum esse supra diximus, ut perpetuam rerum gestarum historiam recondite et exquisite sine ira et studio tractemus, atque continue integreque, neque nimio nostri amore neque ſictis ac vanis occoecati opinionibus in nos inquiramus nosque ipsos

observemus; ita enim faturum, ut humanam naturam summumque ejus

ſinem bene cognoscamus, qyua sola ratione ad bene beateque vivendum, id quod ab omnibus flagrantissime exoptatur mortälibus, pervenire Possimus; nam qui se ipse novit,(inquit Cicero de legibus I, 22) primum aliquid sentiet se habere divinum ingeniumque in se suum sieut simulacrum aliquod dedicatum putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet. Et quum se ipse perspexerit totumque tentarit, intelliget, quem- admodum a natura subornatus in vitam venerit, quantaque instrumenta habeat ad obhfinendam adipiscendamque sapientiam: quoniam principia rerum omnium quasi adumbratas intelligentias animo ac mente conceperit, quibus illustratis sapientia duce bonum virum, et ob eam ipsam causam cernat se beatum fore

Nusquam in rerum natura saltus; omnia fieri necesse est secundum leges a summo numine naturae constitutas, neque in corporibus tantum sensu, cogitatione, ratione carentibus; verum etiam in hominibus, qyui licet rationis et orationis sint participes liberaque voluntate, ut quod maxime placeat facere queant, praediti, tamen etiam ipsos illo causarum nexu, quo omnia nata arctissime inter se cohaerent atque junguntur, non exemptos

esse liquet. Quam enim liberam dicimus voluntatem, ea non vere vel

proprie libera est, sed quum pro re nata atque ex temporibus, tum pro ingenio et eruditionis quasi gradu vim habet, agit, molitur. Hae autem res, quibus voluntatis efficientia tenetur, hominum arbitrio minime sunt obnoxiae, sed hoe causarum omniuin rerum nexu efficiuntur, qui ipse ex arbitrio dei pendet; quae autem ex voluntate dei fiunt, ea rationi consen- tanca sint necesse est; ergo omnia quac fiunt, quatenus durant, et ad ſingen. das, formandas, commutandas res humanas vim habent, rationi consentanea