Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

fidem Fyyupy perypc. Neque tamen idcireo Timones ne evadamus verendum est; sed id modo cavebimus, ne homines improbi atque dolosi simplicilate nostra, comitate, liberalitate abutantur. Quem enim hominem probum judicium circumspectum atque prudentia defecerit, eum derideri quotidie licet experiamur. Candidos igitur nos esse oportet, ut columbas, sed prudentes, ut qui astutissimi habentur serpentes. Atque hoc ipso Tvϑ οσæ‿‿⁶ςν non omnis solum activae, verum etiam contemplativae con- tineri philosophiae rationem, hoc est, omnem disciplinam atque doctrinam, omnia studia, omnes denique artes, quibus vita humana eruditur et insti-

tuitar; quibus ad altiora quaedam, quam quae possunt cérni oeulis, tactu

explorari, tenui denique hominum capi mente, conformatur, jam Socrates ostendit, quiprimus philosophiam devocavit de coelo et in urbibus collo- cavit ct in domos etiam introduxit et coegit de vita et moribus rebusque

bonis et malis quaerere,

quemquum omnium eruditorum testimonio totiusque judicio Graeciae omni prudentia et acumine et venustate et sub-

tilitate, tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumqyue in partem

dedisset omnium esset facile princeps, ipse Apollo Delphieus, sortis

Graeciae rector et gubernator, eujus in templo illud Tvς σeœνεν inscriptum fuisse constat, a Chaerephonte, Socratis discipulo ceonsultus, sapientissimum omnium suae aetatis jadicavit hominum. Docebat enim populares vera illa, quae Christiana quoque tradit doctrina praecepta gravissima atque sanctissima, quae omnium sunt temporum, omnium loco- rum, cujusque aetatis: virtutem esse summum bonum, vitium summum malum; deum prospicere rebus humanis; animos hominum esse immortales, atque hanc vitam cum illa, quae nos maneat, ita esse conjunctam, ut boni post mortem beati sempiterno aevo, improbi in summa infelieitate essent futuri; neque haec ficta esse quaedam et commentitia, sed argumentis ex hominum natura ductis confirmari ac probari satis eum declaravisse judi- camus; eujus ex disciplina exierunt principes illi philosophorum, quos etiam nunc tamquam duces atque auctores sequantur oportet, quicunque ad philosophiae studium se conferre parant Plato et Aristoteles.

Jam vero accuratius consideremus, primum, quid hoe Tvανσισι ασεανηισσν

1