Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 4

optimam censerent paucis et quae facile intelligi atque memoria teneri, possent amplexi verbis, quasi titulam philosophiae suae auribus et oculis hominum proponere solebant. Atldue hunc quidem morem ab antiquis traditum maximopere laudandum esse arbitror. Qui enim ejusmodi signum aut sententiam vitae qyuasi regulam sibi delegerunt, et ipsi habent, quo virtutis et constantiae admoneantur, ne, si quae professi sunt, fefellerint, aut sibi aut aliis in contemtionem veniant; et quum ea fere faciamus, quibus alios auctoritatem nobilitatemqque eonsequutos esse videmus, alios quoque ad se imitandos exeitare solent.

Atque ut nunc ad id veniam, quod mihi, quum hunc libellum

scripturus essem, proposueram accuratius considerandum atque investigan-

dum: multum mihi ac saepe cogitanti, quaenam praeceptori atque magistro potissimum deligenda esset sententia vel munere ipsi delato religiose fun- gendi regula, neque aptior toti huic negotio, neque magis consentanea mihi in mentem venit, quam quae continctur vocabulo patientiae. Neque eam dico patientiam, qua ductus aliorum voluntati plane morem gerens patienter feras, quidquid illis placuerit, atque id ipsum tibi in laude ponas; illam autem dico patientiam, qua homines permoti nihil anticipando, nihil- festinantins vel praepropere agendo intra certos, quos sibi constituerint fines terminosque, ultra vel extra quos egredi non possint, si maxime velint, toleranter ae perseveranter ad certum propositum omnibus et animi et corporis viribus nitantur. Hoc autem propositum hosque fines vel viam rationemque ad id, quo contendant, perveniendi praeceptores et magistri nisi accuratissima naturae humanae reperire nequeunt cognitione, qua- usi ingenia discipulorum erudire et exolere; mores, sensus, cogitats, voluntates corrigere atqque conformare poterunt. Ergo his summum esto- Pracceptum, summa lex illud Chilonis, huie libello inseriptum:Tud⁹ϑ geurdy, quòôd est in epigrammate CCCLXVI. anthologiae. Lezec ed-. Jacobs. II. pag. 127:. 4

*

Enra ao 20 QGemo dr 2 710 14 oTnotec, Dorir. 1n3 MArOO 1y KIS00s Aiv0εος siεe ιισαντν.