— 3—
7 alienum non ſore ipsius animum putavissent. Epaminondas, quum ipse propter invidiam a civibus neglectus bellique imperitus homo exereitui praefectus esset, privatus militis numero patriae operam suam navans exer- citum errore ducis in summum periculum deductum domum reduxit ineolu- mem. Num cuiquam dubium esse poterat, quid homo tam generosae indolis
facturus esset, qui imperio ipsi adversariorum criminibus abrogato totum
exercitum propter novorum ducum imprudentiam periturum esse animadver- tisset? Non paruit plebiscito cum summo vitae periculo,— patriam ser- vavit. O virum pracclarum omnisque aetatis admiratione dignum! Populo Romano traditum erat a majoribus, ne pacis conditiones aceiperet ab hoste victore. Quod quam religiose sequuti sint, illa post pugnam Cannensem senatus populique Romani constantia et perseverantia comprobatum est splendidissime; XLV enim millibus civium occisis, XVII captis, neque
captivi redemti, neque legatus Hannibalis, qui si forte ad pacem inelinarent
Romani animos ferret conditiones, admissus; Terentio autem Varroni, eujus vitio tanta clades facta erat, redeunti ab omnibus ordinibus frequenter obviam itum, et actae gratiae, quod de re publiea non desperavisset; qui si Carthaginiensium dux fuisset, summum ei supplicium erat subeundum. Cui populo ad omnem eventum semper paratissimo, quin omnium gentium falo destinatum fuerit imperium, quis est, qui dubitet? Sie neminem umquam fugere poterat, quid pro temporum ratione exspeetandum esset a Carolo maguno, a Gregorio septimo, a Friderico-Barbarossa, a Joanne IIussio, a Martino Luthero, a Petro magno, a Friderico magno, aliis, quos cognomine magnorum videmus ornatos.— Et quoniam„segnius irritant animos, quae sola cogitatione finguntur, quam quae sunt oculis subjecta fidelibus,“ semper qui suae sibi eonsci virtutis, quales ipsi habendi essent quidve aliis a se exspectandum, osten-
dere ceuperent, reges, viri belli vel pacis prineipes, philosophi, artiſices,
etiam populi signa quaedam aliquam eum rebus siguificatis prae se ferentia similitudinem vel sigillis incidebant vel in clipeis insignibus depingebant; quod quum philosophis excultiore jam hominum vita non suffceret, quam
summam vitae legem cognovissent, vel quam ejus viam atque rationem 1*


