Aufsatz 
De praeclaro illo Chilonis Lacedaemonii Gnothoi seauton cum in omni vitae ratione, tum in scholasticis rebus tenendo
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 2

tantam nobis movet admirationem, quod aegrotis sine medicina reddidit valetudinem, atque nonnullos etiam a morte in vitam revocavit; neque quod horrendum illum et indignissimum vitae suae exitum animo prospiciens, tamen intrepidus et imperterritus, quod sibi proposuerat certum consilium consectatus est; quamquam haec summa omnium temporum admiratione esse dignissima nemo nisi plane inhumanus atque barbarus negare poterit; haec igitur non tantam faciunt admirationem, quantam vox illa divina, qua eruci affixus atque eo, quem mors evocare solet sudore perfusus i inimi- cis poenae meritae remissionem precatur a deo, quem patrem suum appel- lare consueverat. Atque ut exemplis aliunde sumtis utar: nonne admiramur Aristidem, Atheniensem, qui etsi adeo excellebat abstinentia, ut omnium primus appellatus sit justus; quippe quo auetore Themistoclis consilium, quod perutile quidem esset, sed minime honestum, qunm ne audivissent quidem repudiaverint Athenienses; eodem Themistocle suasore et impul- sore decem annorum exsilio multatus, quum ei periculum et diserimen patriae allatum esset, per medios hostinm custodes ad Graecam elassem pervenit, ut Themistoclem, classis ducem Atheniensium, de hostium consiliis faceret certiorem, popularesque a consilio, quod ipsis foret perniciosissimum, averteret. Summis in omne tempus feretur landibus Socrates, Atheniensis, quĩ vita saepe pro civium salute in discrimen data; unus enim restitit farori civium, qui uno judicio novem duces exercitus ad Arginusas insulas victi capitis damnaturi erant, et post pngnam ad Potidaeam commissam dignus habitus est, ad quem praemium fortitudinis sive 10 Moioreiov deferreturz qui igitur accusatus, quod deos patrios non coleret et adolescentes cor- rumperet, quum more Atheniensium interrogatus esset, quam quasi aestima- tionem poenae commeruisse se maxime conſiteretur, cum libera quadam contumacia preces lacrymasque muliebres aspernatus, sese meruisse respon- dit, ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur, et ut ei vietus quoti- dianus in Peytaneo publice praeberetur; ut non supplex aut reus, sed magister et dominus videretur judieum; atque condemnatus capitis, quum ex carcere fugere posset, noluit, quod semper patriae legibus obtem- perandum esset; reprehendens etiam amicos, qui ab ejusmodi inconstantia