Jam inde ab antiquissimis temporibus usque ad hune diem apud omnes orbis terrarum gentes summa semper dignos admiratione et habitos esse constat et dictos, quorum omnis vitac ratio ita esset institnta, ut quicunque rerum humanarum non plane imperitus propius eos inspexisset, quid in qualibet causa graviore judicaturi essent vel acturi haud difficulter conjiceret; in quos neque temporum oppartunitati servientes, neque iniqui- tati cedentes, justos ac propositi tenaces illud IIoratii videretur dietum: „Si fractus illabatur orbis, impavidos ferient ruinaez“ atque hanc admira- tionem adeo propriam esse scimus humanae naturae, ut perpetuitatem atque constantiam cogitandi agendique, etiamsi in kominihus minus ex omni parte probatis cognita fuerit, quin etiam improbissimis, quorum ingenium mores- que maxime abhorreamus, tamen nobis invitis sequi soleat; quum vero in probis et laudatis appareat, tum ii nobis paene divini et quasi coelo delapsi videantur. Quanta enim in admiratione est, fait, erit divinus ille religionis nostrae anctor et conditor, qui sinceram dei pietatem, omnes homines Paterno quodum amplectentis amore, generisque humani caritatem, veram denique humanitatem praecipiendo nos omnes ad enm, quem pro naturae humanac excellentia et dignitate summum rerum humanarum habere debemus finem perveniendi viam docere studuit atque rationem? Neque
1


