nicarum alumnis gymnasii tradendarum, quantum per exiguos cancellos, quibus hic circumscriptus est libellus, fieri potest, cum alio loco de tota historiae adolescentulis literarum studiosis tradeudae ratione, eujus antiqui- tatum doctrina non minima pars est, latius et diffusius disputaverim ¹), bre- viter ac strictim attigisse satis habebo.—
Oratores quidem atque poëtae landari solent, cum in mediam nos ra- piunt rem; quippe qyui id tantum spectent, ut audientium vel legentium animos novitate tencant captos, quo facilius quasi in societatem suarum re- rum assumant. Sed ab historico, qui temporum ordine quae facta sunt tra- dere debeat, jure quodam nostro postulare videmur, ne res gestas suo sensu, suo ingenio, suis moribus metiatur neve ipsa narratione lectorum mores corrigere et ad virtutem intendat revocare; sed ut rebus accuratis- sime diligentissimeque investigatis atque relatis illa, quam studiis historiae impendendis cupimus colligere, rerum aliarum ex aliis nexarum et inter se colljgatarum appareat series atque continuatio. Atque ita in antiquitatibus tradendis verum historiarum scriptorem imitantes neque utilitatem, quam vulgo venditant, i. e. morum emendationem, quae nescio quomodo actutum ex historia enascatur, sectantes ²), jam inde ab origine gentis germanicae sumto
1) Librum dico, quem de vi ac ratione historiae adolescentulis literarum studiosis tra- dendae composui sie inscriptum: Bedeutung und Methode des Gymnasialunterrichtes in der Geschichte, ihr Verhältniss zu andern Wissenschaften und den übrigen Lehrgegenständen der Gymnasien.(XIV, I86. S.) Weilburg bei Lanz 1340.
2) Absint igitur illa:„Quantum distamus ab illis!« aut:„Admirandi sunt atque imi- tandi vobis, pueri, illi veteres Germani, qui majorem corporis partem nudi, pellibus ferarum vestiti, frigoris, famis, sitis, omnium denique laborum patientissimi, servis et senibus tradita agricultura, aut inter se aut cum finitimis in perpetuis vivebant bellis; qui gloriosissimum judicabant, quam latissime a suis finibus vacare agros.“ Nam quod hostes captivos macta- bant, desectaque capita cum capitibus equorum occisorum arboribus sacris affigebant, num haec quoque videntur imitanda, quae, nisi omni vitae humanae ratione sublata, exempla ne- queunt proponi? Ostendendum potius videtur, cum ea sit hominum conditio, ut nunquam sint omni ex parte perfecti, cujusque aetatis ut singulorum ita gentium generisque humani proprias quasdam esse virtutes atque vitia;— vires corporis, si exercitatione firmatus ad


