Aufsatz 
De vi ac ratione antiquitatum Germanicarum adolescentibus literarum studiosis tradendarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

gymnasiis tradendis verissimam illam obfuisse eredant euram atque sollici- tudinem, ne hae doctrina, nisi caute prudenterque institueretur, nimium libertatis studium, quo adolescentuli fere laborant, augeretur potius, quam sedaretur. Sed de hac re alii viderint!

IHHae fere causae sunt atque rationes, quae antiquitatibus germanieis in scholis tradendis impedimento fuisse videantur. Jam rerum statu mutato illas non valere difficultates, atque omnia nunc in expedito esse breviter attingam. Primum omnium enim satis inter omnes constare puto, scholas noöstras principium et magistratum superiorum studio ac favore ita frui, ut illi et novis scholarum aedibus exaediſicandis et numero atque salario ma- gistrorum doctorumque augendo et scholas ipsas apparatu docendi exor- nando inter se quasi certent atque contendant. Jam linguae veteres in iis ita tractari videmus, ut plus etiam rebus, quam his impendatur operae; at- que qui res bene doceant magistri eo facilius inveniuntur idonei, eum aucto in singulis scholis eorum numero semper unus sit, qui ad hane vel illam doctrinam potissimum se contulerit. Res vero hodie in gymnasiis minime negligi, ejus rei testimonium est, quod jam una cum lingua francica tempo- ris, quod tribui solet in gymnasiis alumnorum scholis, plus fere quam par- tem obtinent dimidiam. Deinde neminem nisi harum rerum plane negligen- tem fugere posse videtur, atque nos haud sine voluptate quadam proſitemur, dedidicisse paulatim gentem suam despicere nostrates nihilque nisi aliena mirari et in deliciis habere. Quam ab causam illi obmutuerunt, qyui, quod nostrates, cum antiquitatum germanicarum docendarum deessent instru- menta, literas suas historiamque patriae negligerent, jure optimo con- querebantur. Hoc enim tempore literae teutonicae et, quae cum iis are- tissime conjuncta est, patriae historia non modo non negliguntur, sed homines ubertate ornatos ingenii beatissima harumque rerum scientia instructi praestantissima eum liberali quadam superbia et voluptate omnem suam operam eandemque assiduam in colendis iis atque explanandis con- ferre videmus, ex quibus Grimmios fratres satis erit nominasse.

Atque his, ad commune judicium popularemqne intelligentiam, ut est magistri, explanatis accommodate, viam atque rationem autiquitatum germa-