Aufsatz 
De vi ac ratione antiquitatum Germanicarum adolescentibus literarum studiosis tradendarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

traderentur, aut nulli essent, aut qui earum studiosis minime ad eas cogno- scendas satisfacerent, ita nullam fere habehant rationem, ut doctrinam earum academiis prorsus relinquerent Cum vero gymnasiis, quorum initio mu- nus angustioribus continebatur ſinibus, jam ad majorem vocatis provinciam magistri atque doctores et illis disciplinis et antiquitatibus graccis et roma. nis dent operam tractandis; cur efiam nunc in plurimis pensorum indi- cibus, qui quotannis in vulgus emittuntur, antiquitates germanicas frustra requirimus? Haud difficiles mihi habere videtur haec res explieatus. Primum jam omnes satis perspectum habemus, Germanorum ingeniis prae omnibus Europae gentibus hoc inhaerere vitium, quo ducti aliena pluris fere quam domestica, licet haec sint optima, aestimare consueverint; neque solum a multitudine, quae parum considerate aliorum sequi soleat auctoritatem, sed a viris quoque cetera doctissimis et honestissimis ea, quae natio Germanica ingeniis moribusque insignia et propria habet, ita negligi, ut eos haud raro ingenii patrii taedeat atqne pudeat. OQunam multos enim prope quotidie videmus in foro literarum, ut graculum in fabulis, pennis graecis, romanis, anglicis, francogallicis, atque, si dis placet, slavonicis, sanseritis, persicis superbientes atque in veterum recentiorumque seriptis studiose et multum versatos, nusquam nisi domi hospites? Unde fieri ego arbitror, ut etiam nunc magister, qui antiquitates germanicas, quam qni aliam doctrinam in gymnasio tradere aut possit aut velit, difficilius reperia- tur. Huc accedit, quod lis, qui has antiquitates bene nosse omninm inter- esse existimantes aut ipsi non mediocriter in iis Versari aut discipulis eas tradere enperent, non parvam attulisse putandum est molestiam, quod omni- hus fere doctrinae praesidiis facile parabilibus se viderent destitutos. Onae res ne prorsus negligeretur, Taciti libellum de situ, moribus et populis Germaniae conscriptum, virorum doctorum commentariis neque iis ad bene explicandum sufficientibus usi, una vel duobus per hebdomadem horis tra- dere solebant. Itaque quod ex hac institutione adolescentibus intelligentiae et prudentiae ad bene recteque de rebus humanis et imprimis gentis suae jndicandum accesserit, ejus vix rationem ducendam fuisse apparet. Neque vero nihil vidisse eos existimandum est, qui antiquitatihus germanicis in

2*