Aufsatz 
De vi ac ratione antiquitatum Germanicarum adolescentibus literarum studiosis tradendarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

10

tinm rerum humanarum imperitissimorum, nec in casum ancipitis eventus committenda est, jam in gymnasiis nostris tenerioribus diseipnlorum ingeniis tradi debet; ubi a magistris, quibus harum rerum justa sit notitia, studium antiquitatum germanicarum cognoscendarum ita excitetur, ut illi, firmiore jam instructi judicio praesidiisque doctrinae abundantes uberioribus, has co- lere artes et velint et hand sine laeto fructu possint. Quae eum ita sint, quid sit quod, eum in omnibus fere gymuasiis bene constitutis antiquitates graecas et romanas, hoe est, ea quae ad religionem, ad constitutionem civi- lem et leges, ad rem militarem, ad vitae privatae et domesticae consuetudi- nem, ad artium et literarum eulturam, ad mores denique veterum Graeco- rum et Romanorum pertinent, adolescentibus, qui studiis humanitatis dant operam, tradi jamdudum et utile et necessarium judicatum sit, antiquitates germanicae in iisdem scholis etiam nune aut omnino negligantur, aut ita, ut qui inde redundet fructus minimus esse soleat, tractentur, profecto haud

injuria mirari videmur. Causas igitur et rationes, quibus adducti, qui re-

bus scholasticis praesunt, antiquitatibus germanicis nondum attribuerint locum, breviter percurram; hisque refatandis nune quidem nihil jam esse impedimenti, quominus in rerum, de quibus in gymnasiis praecipiatur, nu- merum assumantur e re publiea, probare conabor.

Jam satis constat, gymnasia nostra hoc a majoribus instituta et fun- data esse consilio, ut adolescentulorum melioris indolis et ingenia excole- rentur et vita moresque formarentur, quod quidem pro illius temporis ra- tione lingua graeca et latina atque philosophia, et ipsa ex Graecorum et Romanorum ducta seriptis, tradenda optime poterat efſici. Harum enim cognitio lingnarum, cum patrium sermonem rudem etiamtum et inhabilem ad scribendum et disputandum fastidirent viri studiis et artibus florentes, cuique optimarum artium studioso quasi unica erat via, quae ad id, quo in- tenderet, ad eruditionem et humanitatem ferret et deduceret. Igitur in iis cognoscendis et tradendis plurimum insumebant gymnasiorum magistri tem- Poris atque studii; rerum, quas bene nosse fructuosissimum nos hodie du- cimus adolescentulis, mathematicorum, historiae, physicorum, cum harum di- sciplinarum apud nostros et prima tum essent initia et libri, in quibus