— 9— 2 5.
1
eorum vanitati et tempori, stultorum magistro, permittenda animorum per- versorum sanatio.— Sed ad propositum revertamur.
Quod igitur post viginti quinque annos argumentum jam ab alio, neque eo contemnendo viro, tractatum sumsi mihi retractandum, id nulla omnino egere excusatione satis declaravisse mihi videor; quod vero inopinanti mihi nee satis parato hoc programmatis scribendi munus contigerit, corum, qui haec legent, indulgentiam atque judicandi lenitatem non frustra me exorare spero ac confido.
Si verum est, in quo, nisi si quis liberalium artium plane expers est, consentiunt omnes, praesentem rerum humanarum conditionem, qualis sit, tum demum bene percipi posse, cum caussas et origines ex las orine studiis repetendas perspexeris penitusque cognoveris; si verum est, quod innumerabilibus docemur exemplis, plurimos errores omuemque fere opinio- num in rebus et privatis et publicis dijudicandis atque constituendis per- versitatem ex antiquitatis rerumque causarum aliarum ex aliis aptarum ignoratione deploranda ducere originem; profecto bonorum omnium quam maxime debebit interesse, ut ii, qui reipublicae moderamen et guhernatio- nem suscepturi vel omnino munus aliquod reipublicae obituri sint, quorum recta et prudentia consilia ad augendam, temeraria et perversa ad minuen- dam vel etiam evertendam omnium civium salutem pertineant, quorumque studia atque omnis vita in rerum cognitione versari debeat, a primo juven- tae flore res antiquas inprimisque germanicas, quantum per aetatem fieri possit, pertractent. Neque vero id totum ad academias delegandum est, ubi hae res leviter atque ex parte tantum attinguntur, ut et illi, qui ad jus civile se applicant, scholas, quae de antiquitatibus juris romani et germa- nici habentur, adire soleant; et rerum divinarum scientiae dediti immane quantüm profecisse sibi videantur, si antiquitates judaicas historiamque rituum a Christianis receptorum accuratissimam memoriae ita tradiderint, ut brevi spatio interjecto in oblivione jaceant; et literatäe antiquitatis stu- diosi germanicarum rerum plerumque incuriosissimi id solum enitendum sibi putent, ut diligentiorem antiquitatum graecarum et romanarum scientiam assequantur. Quodsi res summa et gravissima nec in arbitratum adolescen-
2


