Aufsatz 
De vi ac ratione antiquitatum Germanicarum adolescentibus literarum studiosis tradendarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

8 usus sum; nec unquam eum, quoad vivam, nisi singulari cum caritate atque reverentia nominabo; quippe qui omnium, quos ego quidem illis novi tem- poribus, patriae amantissimus, cum tanta vis esset foedissimae Francogallo- rum dominationis, ut omnes fere, ob plagas fortunae adversae salute Ger- maniae desperata, jugum accipere servile patienterque ferre potissimum cre- derent, sermonibus ac scriptis bonam juventutis germanicae indolem revocare eamque ad veri, boni, honesti, hoc est, ad verae libertatis stu- dium excitare nunquam destiterit; illo igitur libello popularibus ita persuadere voluit eosque exhortari, ut caritati patriae et nobili generosaeque quasi superbiae in animis Germanorum post fractum Francogallorum domi. natum reviviscenti antiquitatibus gentis nostrae in scholis tradendis subve-

niendum, atqque eorum, qui et vestitu et omnium, quae originem olerent externam, odio stolidaque non virtutis sed ruditatis priscorum temporum imitatione gloriam se majorum suorum aequaturos esse putarent, perversi- tatem ab omnibus, qui sana mente essent quacunque ratione arguendam et refellendam esse censerent. Atque utinam homines illi temerarii satis hoc ha- buissent, nec ultra quidquam sibi concupiissent! Ita enim venia danda erat

.

fortuna, quales mores et virtutes virorum tam ingentihus et immortatibus factis illustrium; quibus ex causis factum esset, ut tam multae nationes et ipsae, antea tam saepe inter se dissi- dentes non prius deposuissent arma quam ea ipsa loca, ex quibus innumerabiles legiones ad orbem terrarum sub jugum mittendum exiissent, in ditionem suam redegissent. Ergo, cum illa pretiosissima Caesaris et Taciti monumenta historica de prisca Germania ejusque incolis virorum doctorum commentariis habeamus explicata, discipulis nostris ad hauriendam ex il- lis fontibus cognitionem antiquae patriae nostrae fideles nos praebeamus duces oportere, ut si, quantum ab illis ipsi distent, didicerint, vivida inſlammentur cupiditate, unde et quo- médo haec facta sint, sciscitandi atque accuratius investigandi. Denique majores nostros, quamvis rude et impolitum eis fuerit ingenium, praestantissima virtutum exempla nepotibus reliquiése imitanda; neque vero ad illornm modum, qui vano et puerili errore qucti vestitu et odio omnium, quae externam olereut originem stolidaque non virtutis sed ruditatis prisco- rum temporum imitatione priscos illos bonos mores sibi reducendos putarent. Sed si ori- gine et nomine Germanorum haud indigni esse velimus, tales nos esse debere, quales illos ipsos, si jisdem, quibus nos, de rebus divinis et humanis uti potuissent institutionibus et bo- narum literarum ope, ad eundem culturae ingenii et animi graduam evecturos fuisse pro certo putandun sit.